Latin
75
Aristotle, De animalibus 75
Unproofread scanNot analysed yet
Deps autem &sębum differunt inter se: cum sębum fragile a usque quaque sit: &cum refrixit: concrescat: Adeps liquidus sit: minimeque aptus durari: Iura enim sębo opimorum concrescunt: ut ouis: ut caprę: Adipe pinguium: liquida resistunt frigori: ut equi: ut suis: locis etiam discrepant: Adeps enim inter carnen cutemque solet consistere: Sębum in fine carnis semper est. Mentum quoque adipe pinguescentibus adipeu est: sębo obęsis: sębale: Quę parte utraque dentata sunt: adipe pinguescunt: quę una: sębo: iecur: e uisceribus: adipeum nonullis consistit ut inter aquatilia cartilagineis: quorum iecinoribus colliquatis: oleum facimus: ipsa tamen cartilaginea nullo discreto adipe carni: uentriue adhęrente pinguescunt: piscium sębum: adipem prę se fert: nec cocrescere solet: Animalia quę uis: aut intra carnem: aut seorsum pinguescunt: quibus autem pingue separatum non est: ea minus per uentrem omentumque pinguescunt: ut anguillę: plurima tamen pars animalium uentre pinguescit: &pręcipue quę parum se moueant: Erebrum: ut adipe pinguescentium: pinguiusculum est: c uelut suis: Sic sębo obęsorum: squalidiusculum sentitur: ut ouis: Enes ex uisceribus maxime pinguescunt: uerum dexter minus semper quam sinister: &quamuis uęhementer fuerint pingues: tamen aliquid semper mediis deest: Quę sębo pinguescunt: magis quam quę adipe: in renibus opimandis luxuriant ac omnium pręcipue oues: quippe quę renibus pingui undique obductis intereant: quod ubertate pabuli fit: ut in sicilia agro ε hὶsoκίας, ἀκυπμτακεleontino fieri constat: quocirca sero diei agere oues ad pascua pastores loci illius solent: quo minus capiant pabuli.