# De animalibus 75

Aristotle, De animalibus, 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/75

Deps autem & sębum differunt inter se: cum sębum fragile a usque quaque sit: & cum refrixit: concrescat: Adeps liquidus sit: minimeque aptus durari: Iura enim sębo opimorum concrescunt: ut ouis: ut caprę: Adipe pinguium: liquida resistunt frigori: ut equi: ut suis: locis etiam discrepant: Adeps enim inter carnen cutemque solet consistere: Sębum in fine carnis semper est. Mentum quoque adipe pinguescentibus adipeu est: sębo obęsis: sębale: Quę parte utraque dentata sunt: adipe pinguescunt: quę una: sębo: iecur: e uisceribus: adipeum nonullis consistit ut inter aquatilia cartilagineis: quorum iecinoribus colliquatis: oleum facimus: ipsa tamen cartilaginea nullo discreto adipe carni: uentriue adhęrente pinguescunt: piscium sębum: adipem prę se fert: nec cocrescere solet: Animalia quę uis: aut intra carnem: aut seorsum pinguescunt: quibus autem pingue separatum non est: ea minus per uentrem omentumque pinguescunt: ut anguillę: plurima tamen pars animalium uentre pinguescit: & pręcipue quę parum se moueant: Erebrum: ut adipe pinguescentium: pinguiusculum est: c uelut suis: Sic sębo obęsorum: squalidiusculum sentitur: ut ouis: Enes ex uisceribus maxime pinguescunt: uerum dexter minus semper quam sinister: & quamuis uęhementer fuerint pingues: tamen aliquid semper mediis deest: Quę sębo pinguescunt: magis quam quę adipe: in renibus opimandis luxuriant ac omnium pręcipue oues: quippe quę renibus pingui undique obductis intereant: quod ubertate pabuli fit: ut in sicilia agro ε hὶsoκίας, ἀκυπμτακεleontino fieri constat: quocirca sero diei agere oues ad pascua pastores loci illius solent: quo minus capiant pabuli.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
