# De animalibus 76.1

Aristotle, De animalibus, 76.1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/76.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/76.1

Mnium uero animalium commune: pupillę instituto est: omnibus enim: quę partem hanc possident: nec duris ocu lis sunt: Adipe constat: minus esse foecunda quę adipe pinguescunt: siue mares: siue foeminae: notum est: Omnia ętate prouecta potius qui nouella pinguescunt: Sed pręcipue: cum iam suę longitudinis ac latitudinis modum adepta: augeri in profundum incipiunt: Anguis in primis necessarius: communisque sanguineis s omnibus animalibus est: nec aduenticius suppetit: Sed uernaculus atque intimus in omnibus integris: atque impudicis habetur: Venas hic uasa sibi & conceptacula habet: nec in ullo alio: nisi in corde pręter uenas continetur: Tactum nullo in genere sentit: sicut excrementa quoque in aluo contenta: sensu carere certum est: Quinetiam cerebrum & medulla tactum non sen tiunt: effluit sanguis quancunque partem incideris carnis uiuę: ac incorruptę: Si sanguis integer est rubet: & dulcis saporis est: Sed si uel natura uel morbo sit uitiatus: acrior cernitur: Nec uero admodum crassus: aut admodum tenuis est: qui optimo habitu constet: humidus & calidus semper est quam diu in corpore animalis continetur: At ubi effluxerit: concrescit omnium prę terquam ceruorum: & damarum: et si quid aliud natura eiusmodi sit: Itaque cęterorum omnium sanguis spissari solet: nisi fibrę quibus refertus est eximantur: sed cellerrime omnium sanguis taurorum coit durescit: Copia sanguinis in primis animalibus iis quę animal: & intra se formant: & in lucem ędunt: mox iis sanguineis quę pariunt oua: Quę autem uel natura: uel arte: bono habitu sunt: iis nec multum admodum sanguis est: uelut iis: quę per aliquam potionem recentem sanguine exundant nec parum: uelut iis quę nimium sunt obęsa: quippe cum prę pinguia omnia sanguine: quis purum tamen paucum habeant: et quo plus pinguedinis: eo minus possideant sanguinis: pingue enim omne exangue est: Obęsa item sanguinem habent imputidum: quanquam sanguis: & quę sanguinea sunt facile putrent: ν ντιῖς ac pręcipue quę ad ossa propius applicantur: Homini sanguis tenuissimus ac mudissimus: Tauro & asino inter ea quę animal generant: crassissimus & nigerrimus parte etiam inferiore cras sior: & acrior est: quam superiore palpitat intra uenas sanguis om nium animalium: pulsumque simul nudique mouetur: solusque omnium humorum sparsus per totum corpus animalium est: Et semper quandiu uita seruatur: sanguis unus animatur & feruet: oritur primum in corde: antequam totum corpus formetur: Si multum sanguinis effluat: anima deficit: Si nimium uita interit: Si sanguis immodice humescit: morbus infestat: sic enim in speciem saniei diluitur: & adeo serescit: ut iam nonnulli sudore cruento exundarint: Idem etiam interdum causę est: ut qui effluxerit aut omnino concrescere nequeat: aut incompte particulatimque spissetur: Dormientibus porro sanguinis copia partes exteriores deserit: subitque interiores: ita ut adacto cultello non ęque efflu ere possit: fit per concoctionem ex sanie sanguis: ex sanguine adeps: uiciato excrescenteque sanguine: profluuium uel e naribus uel per infera mariscis mouetur: aut uarices fiunt: Idem putre scens: pus redditur quo demum concalescente porus idest tofus lapis consistit: foeminis sanguis nigrior & crassior: quam mari bus est: dummodo cętera assint: pariter quę uel ab ętate uel a sanitate proficiscantur: & minus sanguinis per summa corporis foeminarum est: plus enim parte interiore continetur: Sed omnium foeminarum maxime mulier sanguine abundat: Et quę men strua appellamus plurima fieri in mulieribus solent: quod ge nus sanguinis uiciatum egrotansque: fluit immodice: atque pro fluuium ob eam rem dictum est: Caeteris morbis sanguinis minus mulieres infestantur: quam uiri: paucis item mulieribus fiunt mariscę aut narices aut e naribus profusio sanguinis: Et si quid eorum acciderit: detrimentum in menstrua decumbit: ętatum etiam ratione sanguinis discrimen: tum in modo: tum in genere recipit: & enim in aetate admodum iuuenili: saniem trahit: & longior est: in senectute autem crassus: niger: & paucus: medium tenet in media firmaque ętate: concrescit etiam facile uel in corpore sanguis: qui per summa est: quod idem nunquam Qeίτονια τηύκ κτὴm.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
