# De animalibus 81

Aristotle, De animalibus, 81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/81

maxime quadrupedum: ouibus quippe quibus in ultra mensium octo spacio continuetur: Denique ruminantibus lac & copiosius: & caseo utilius emulgetur: boues circa toronam: paucis ante partum diebus: lacte carent: reliquo tempore habent per petuo: Mulierum lac commodius lactentibus est: quod liuorem trahit: quam quod candidum est: & fuscę salubrius habent quam candidę: Est porro ad alendum ualidius in quo plus casei est: sed infantibus salubrius: quod minus casei contrahat. Emen genitale omnia emittunt: quę habent sanguinem: Quid & quemadmodum conferat hoc ad generationem suo loco dicetur: plurimum uero proportione corporis homo emittit: Pilos habentium semen: lentum est: cęterorum nul lam habent lenticiam: Album omnium est: nec audiendus herodotus qui ęthiopes genituram colore nigro promere scripserat: exit profecto sęmen hoc genitale: album: & crassum: si integrum est: Sed foris tenue totum redditur: & nigrum: Nunquam id gelu concrescit: immo admodum extenuatur: & aquę: tum colo rem: tum etiam substantiam trahit: calore autem coit: & cras sescit: & quod de uulua effluxerit aliquandiu in ea iam immoratum: Id crassius prodiit: Nonnunqui etiam siccum contortumque Delabitur in aqua quod foecundum e: atque subsidit: quod au tem infoecundum est: diffunditur atque exolescit: Falsum etiam est: quod Ctesias de genitura elephantorum scriptum reliquit.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
