Latin
ARISTOTELIS LI BERDE HISTORIA
Aristotle, De animalibus 82
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum quę crustis tenuibus operiuntur: hoc est quę partem solidam fo ris: mollem carnosamque intus continent: Durum illud eorum tegmen: non fragile: sed collisile est: quale cancrorum genus &locustarum: Tertium quae silicea testa conclusa muniuntur: hoc est quibus pars carnea intus: solida foris: fragilis atque ruptilis: non collisilis: quale genus concharum: &ostrearum est: Quartum insecta omnia: Quod quidem genus multas &uarias complectitur species animalium: sunt a porro insecta: quę ut nomen ipsum declarat: incisuras parte sui: uel supina: uel prona: uel etiam utraque habent: nec osseum quicquam discretum: aut carneum: sed quiddam inter hęc ipsa medium continent: Quippe quae corpore pariter intus: forisque: duro constent: Sunt alia impennata: ut iuli: ut centipedę: alia pennata: ut apes: uespae: Scarabei: alia utroque modo: ut formicae: est enim pars formicarum pennata: pars impennis: quod idem uel in iis: quas cicindelas uocant: licet contemplari: Partes eorum quae mollia nominauimus: exteriores: pedes uulgari nomine: siue brachia: &iis continu um caput: tum alueus: siue sinus continens interiora: quem pinnulae ambiunt in orbem: caput eum nonnulli minus recte appellarunt: Euenit in mollibus sane omnibus: ut caput inter pedes &uentrem habeatur: Brachia ergo octona omnibus: binis acetabulorum ordinibus: ductu perpetuo omnibus: excepto genere uno polyporum: Sepiae: lolligines: &lollii: peculiares binas sortiuntur promuscides: longas acetabulo parte extima bino asperiusculas: quibus capiunt: &ad ora admouent cibos: iis etiam quoties tempestates urgent ad saxa aliqua adhęrentes se ueluti anchoris iactis stabiliunt: pinnulis autem quibus alueum circundari diximus: natant.