# De animalibus 82

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS LI BERDE HISTORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/82

Secundum quę crustis tenuibus operiuntur: hoc est quę partem solidam fo ris: mollem carnosamque intus continent: Durum illud eorum tegmen: non fragile: sed collisile est: quale cancrorum genus & locustarum: Tertium quae silicea testa conclusa muniuntur: hoc est quibus pars carnea intus: solida foris: fragilis atque ruptilis: non collisilis: quale genus concharum: & ostrearum est: Quartum insecta omnia: Quod quidem genus multas & uarias complectitur species animalium: sunt a porro insecta: quę ut nomen ipsum declarat: incisuras parte sui: uel supina: uel prona: uel etiam utraque habent: nec osseum quicquam discretum: aut carneum: sed quiddam inter hęc ipsa medium continent: Quippe quae corpore pariter intus: forisque: duro constent: Sunt alia impennata: ut iuli: ut centipedę: alia pennata: ut apes: uespae: Scarabei: alia utroque modo: ut formicae: est enim pars formicarum pennata: pars impennis: quod idem uel in iis: quas cicindelas uocant: licet contemplari: Partes eorum quae mollia nominauimus: exteriores: pedes uulgari nomine: siue brachia: & iis continu um caput: tum alueus: siue sinus continens interiora: quem pinnulae ambiunt in orbem: caput eum nonnulli minus recte appellarunt: Euenit in mollibus sane omnibus: ut caput inter pedes & uentrem habeatur: Brachia ergo octona omnibus: binis acetabulorum ordinibus: ductu perpetuo omnibus: excepto genere uno polyporum: Sepiae: lolligines: & lollii: peculiares binas sortiuntur promuscides: longas acetabulo parte extima bino asperiusculas: quibus capiunt: & ad ora admouent cibos: iis etiam quoties tempestates urgent ad saxa aliqua adhęrentes se ueluti anchoris iactis stabiliunt: pinnulis autem quibus alueum circundari diximus: natant.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
