# De animalibus 83.1

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS LI BERDE HISTORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/83.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/83.1

polypus ergo suis bra chiis: ut pedibus ac manibus utitur: quippe qui duobus supra os positis cibum admoueat: Vitimo uero quod & acutius & solum albicans est: & parte sui extrema bifurcatum: dorsoque adnexum (Dorsum autem partem leuem appellant: a qua acetabu lorum ordo incobatur) Hoc ultimo in quam brachio in coitu utitur: fistulam idem ante alueum positam supra brachia gerit cauam: qua mare transmittit: quantum suo admiserit alueo quotiens aliquid ore capit: eamque modo in dexteram partem transfert: modo in sinistram: hac eadem fistula suum quoque atramentum fundere assolet: Natat obliquus: pedes in eam porrigens partem: quod capitis nomine appellatum est: Atque ita efficitur: ut cum natat prospiciat in aduersum: Nam oculi supra sunt constituti: & os habeat ex aduerso: caput illud po lypis quam diu uiuunt prędurum: & quasi inflatum est: Tan gunt ac tenent brachiis supinis: membranamque interiectam totam extendunt in harenam: tamen elapsis facultas apprehen dendi retinendique nulla est: Differunt polypi a caeteris quę modo enumeraui mollibus: eo quod alueus polyporum paruus & crura praelonga: Caeteris e diuerso: alueus amplus: crura breuia: ita ut potestas nulla sit ingrediendi: Ipsa autem inter se discrepant: quatenus lolligo longior: sepia latior est: lol ligine uero longe grandior: qui lollius nominatur: Quippe qui uel in cubita quinque excrescat: Sepias quoque aliquas in bina augeri cubita notum est: Brachia etiam polyporum tantundem atque etiam plus magnitudinis capiunt: Sed lolliorum genus pusillum admodum est: & facie quoque a lolligine dissidens: Pars enim lollii quę exit in acutum latior est: Pinnulę etiam circundantes illę totum in lollio alueum ambiunt: Cum in lolligine partem aliquam relinquant: pelagius tamen lollius non alio modo quam lolligo consistit: Caput omnibus inter cruia quę et brachia & barbę & cirri appellantur: Eius pars oris habitus est: in quo dentes duo: supra quos oculi totidem grandiusculi quibus discrimen exigua quędam pręstat cartilago continens cerebellum Inest etiam in ore caro quędam exigua: qua uice linguę utuntur lingua enim nullis hoc in genere data est: Alueus a capite am plioris capacitatis propensus: cuius caro fissilis est: uerum non per directum sed in orbem: cuteque omnibus intecta est: Os gula excipit: angusta: & longa quam guttur sequitur ampliusculum neque absimile auibus cui iugitur uenter: tanquai omasum: facie clauiculae buccinorum: Intestinum ab eo tenue partem repetens superiorem ad os fertur: quod laxius qui gula est: uiscera mollium nullis: sed habent quam mutem appellant: Atrumque illum humorem cui nomen atramentum: quod plurimum in sepia est: effundunt suum id atramentum omnia metu percul sa: sed pręcipue sepia: mutis ergo sub ore est: & gula per eam tendit: At uero atramentum infra continetur qua intestinum petere incipit superiora: foramenque suum eadem obuolutum habet membrana qua intestinum: atque idem meatus emittendi atramenti excrementique est: Capillamenta etiam quędam in corpore omnium habentur: Sepię: lolligini: & lollio: partes durę ac solidę intus per dorsum: & corporis prona continentur: quas non eodem appellant nomine: Sed quod insertum sepiis est: Sepium uocant: quod lolliginibus: id gladiolum: Differunt enim quod sepium: robustum: latumque est: inter spinam & os mediam prę se ferens naturam: fungosam intra se complectens & friabilem corpulentiam: Gladiolus arctior & cartilaginosior est: forma etiam discrepat: uidelicet pro alueorum modo: quibus ipse insertus continetur: Polypis nihil solidum intus: sed caput cartilagine prope constat: quę senescentibus maiorem in modum indurescit: differunt foeminae a maribus qua in mare meatus ille subditus gulae acerebello in ima aluei pertendit: idque ipsum ad quod fertur speciem mammę imitatur: In foemina duplex idem illud: supraque habetur utroque: tamen in sexu corpuscula quędam parti eiusmodi subiuncta spectantur: Quum polypi unum incomptum foris & grande: intus humorem candicantem concolorem totum atque aequabilem continens: Tanta est eius oui ubertas: ut uas impleat amplius capite polypi ipsius: Sepię alueus bipartitus est: Qua candicantia grandini similia complectens permulta sed quisnam situs singularum quas enumerauimus: partium sit: ex descriptione dissectionum contemplare: Cum uero ma res in hoc genere a foeminis differunt: tum uel maxime sepię id probant: Mas enim prona sui corporis: nigriora supinis po tius: partesque omnes asperiores habet qui foemina: & lineis inter uenientibus uarias: caudam etiam acutiorem: sed polyporum genera plura sunt: est enim quod & conspectius & maximum est: Cuius terreni maiores qui pelagii sunt: & quod corpore exiguo uarioque est: cibo ineptum: & quod heledonam uocant: cru rum prolixitate diuersum: & quod unum ex mollium numero simplicem acetabulorum ordinem agat: Cętera nanque omnia duplici caliculantur: Ad hęc quod alii bolitęnam: alii ossolem appellant: duo item uisuntur genera conchis indita: quorum alterum nautam aliqui uocant: alterum pompilium siue ouum polypi: testa iis ut pectunculis concaua simplex: tamen nec ita destinata: ut ei inhęreant: sępius hi iuxta terram pascuntur: unde euenit ut fluctibus iactati in aridum elidantur: & testa dilapsa nudi capiantur: aut in teria anima extinguantur: Constant exiguo corpore: facie similes bolitenis: Est etiam qui co chlearum more siliceo tegmine ita muniatur: ut nunquam egredi soleat: suaque interdum brachia exerat: Sed de generibus mollium satis dictum iam est: Rusta autem intectorum genus primum: locusta cui pro ximum genus alterum est: quem gammarum uocant: Differt iis a locusta: brachiis: quę denticulatis forcipibus pro tendit atque etiam quibusdam aliis discriminibus: quanqui non multis: Tertium genus squilla est: Quartum cancer: quorum sane plura habentur genera: squillarum enim genere continentur Gibbę: crangines: & paruę: quę maiores nunquam effici possunt: Can crorum etiam genus multiplex est: nec facile enumerandum: Maximum quas Maias appellant: Secundum paguri: & quos hera cleoticos uocant: Tertium fluuiales: cęteri minutiores & nullis pene nominibus annotati: Genus cancrorum littorale phoenice fert: tantę uelocitatis: ut uix consequi sit: unde hippeas hoc est equites illos appellarunt: iis nihil fere intus propter inopiam pabuli: genus item aliud est: quod magnitudine cancrum non excedat: facie gammaris simile: sed iis omnibus: ut ante dixi pars dura: & testacea: foris pro cute est: mollis & carnea inter supina corporis planiora: & tabellatiora sunt: quibus & oua de ponunt cum pariunt: Pedes locustis utroque ex latere quini: ul timis annumeratis qui in forcipem exeunt denticulatu: Cancris etiam omnes deni: cum forcipibus sunt: Squillarum generi quas gibbas uocamus: quini utrinque: situ quo cęteris quorum proximi capiti acutiores: & quini utrinque: alii uentri subiuncti quorum extrema latiuscula sunt: tabellę iis nullę parte supina: prona similis locustarum est: cancris e diuerso: Quippe qui bus primi utrimque quaterni: tum terni alii: ordinem eodem modo explentes: reliqua bona pars corporis pedibus caret: flectuntur omnium crura in obliquum: sicut & insectorum: brachia forcipata quibus sunt: introrsum se flectunt: locustis & cauda est: & pinnę quinę assunt: Squillis: etiam Gibbis: cauda: & pinnę quaternę: Cranginis quoque lateri caudę utrique pinnę adnexę sunt: quarum pinnarum media utroque in genere spinulis horrent: Verum in Crangine glatiora: in gibbis acutiora sunt: Can cris excrustaceis solis cauda deest: & corpus rotundum est: cum locustis squillisque longum sit: Differt mas locusta a foemina: quod foeminę primus pes duplex: mari simplex: pinnę etiam parti supinę adnexę: foeminę maiores: & quę collo proximae sunt minores habentur: Mari omnes ęque minores: nec usquam per diminutionem dissimiles: Ad hęc mari in nouissimis cruribus: uelut calcaria maiuscula prominent acuta: quę foemina parua habet: & leuiora: utrique tamen cornua ante oculos bina: longa & aspera: quibus alia minuta & leuiora cornicula subiacent: oculi iis omnibus duri: & apti tum intro: tum foras: tum etiam in obliquum moueri: quales etiam sunt parti plurimę cancrorum immo uero mobiliores: Gammaro color quod ex toto dixerim nitet: nigrisque maculis dispersis euariat: pedes inferiores ad grandes usque dispositi octo: tum grandes ips longe maiores: extremaque parte latiores: quam locustę habentur: sed non specie eadem: dexter enim suum extremum latum & oblongum: & tenuę habet: sinister crassum: & rotundum: Vterque tamen scissus in extremo: per inde: ut maxilla tam infra quam supra dentatus est: Verum dexter pusillos serratosque dentes continet omnes: lęuus primos serra tos intimos uelut maxillares scilicet parte inferiore quatuor: & continuos: superiore tres non continuos: Vterque tamen par tem mouet superiorem: ad inferioremque astringit: Blesus item uterque situ inferiore tanqui nati ad capiendum premendumque Duo supra eos grandes habentur: alii hirtiusculi: paulo ab ore inferiores: mox branchię os circundant: non sine hirsutia fre quentes: quas assidue mouet: Flectit atque in os adducit duos illos hirtiusculos pedes: surculi etiam graciles geruntur a pedibus: qui ori proximi habentur: Dentes huic quoque duo: ut locustae: supra quos cornua breuiora tenuioraque quam locustę: Quatuor item alia adsunt cornua: specie quidem duobus illis similia: sed tenuiora: & breuiora: super hęc oculi constituti sunt parui: crassiusculi: non ut locustę maiusculi: frons quasi quę dam acuta & aspera supra oculos extat latior qui locustę: Denique facies acutior & pectus latius quam locustę: Totumque corpus mol lius: & carnosius: pedum autem octo numero pars scissa in extremo bifurcatur: Pars desinit indiuisa: quatuor enim bifur ces sunt: reliqui quatuor simplices ex toto pertendunt: Quod autem collum appellant: quinque partium foris est: & sextum latius illud: situm loco nouissimo habetur tabellis continuatum quinque: interiora uero in quibus foeminę prius pariunt: quam foetum edant: hirtiuscula quaedam quatuor continentur: quibus sin gulis spinę singulę breues arrectęque eminent ad exteriora: pectus corpusque totum lęue est: non more locustarum aculeatum: & asperum: Verum in pedibus magnis aculeos partis exterioris maiores esse manifestum est: Foeminam hoc in genere nullum discrimen a mari distinguit: Nam & mari & foeminae forceps alteruter grandior more incerto est: parem uero utrunque uenter nunquam habere uisus est: mare omnia eius generis ore excipiunt: Sed cancri parte oris exigua adducta respuunt: locustę suas ad branchias transmittunt: quas ipse plures quim cętera habent: Conis enim omnibus branchiarum adnexus est: Dentes omnibus bini: locustis enim duo primores: & in ore caruncula quędam constituta: pro lingua est: Tum uenter: os protinus excipit: pręterquam locustis: Iis enim gula ante uentrem exigua: mox a uentre intestinum: quod locustis & squillis: & Gammaris recte in caudam finit: qua excrementa emittunt: & oua pariunt Cancris autem qua applicatum illud operculum geritur: medio applicaminis ipsius: uerum iis quoque parte exteriore: qua oua pariunt desinit: Foeminis item huius generis locus ouis deputatus: iuxta intestinum omnibus est: Et quam mutem siue pa pauer appellarunt: amplius partiusue habent hęc omnia genera: Discrimina propria contemplari in singulis congruum est: lo custis igitur (ut modo dixi) dentes bini maiusculi: & uenter quo humor similis muti continetur caruncula etiam inter dentes linguę representans effigiem: & gula ab ore breuis: quam uenter membraneus excipit: Cuius ostio tres denticuli inhęrent duo aduersi: reliquus infra: intestinum uero a uentris latere simplex pari crassamento ad excrementi usque ostium fertur: Hęc locustę omnes & cancri sortiuntur: sed locustis meatus quoque a pectore pendens ad excrementi exitum pertinet: qui foeminis pro uulua est: maribus genitalis sęminis receptaculum sufficit: meatus hic iuxta cauum carnis continetur: ita ut media caro interiaceat: intestinum enim deuexum pertingit: meatus uero cauo appli cetur: Nec secus qui in quadrupedum gencre hęc habentur: Nulla maris meatum ac foeminę drima distinguit: Quippe cum uterque tenuis sit & albidus: & humorem intra se continens pallentem: Vterque etiam ex pectore pendet: Squillas etiam ouum clauiculasque similem in modum habere certum est: maribus sane prę foeminis propria in pectoris carne: bina quędam candicantia con stant: discreta a cęteris partibus colore formaque promuscidi sepiarum proxima: Verum hęc torta in uertiginem more bucci narum papaueris: quorum origo ab acetabulis quę subdita pedibus nouissimis ordinatur: Caro in iis quoque est colore sanguinis tactu lento: nec simili carnis: ab hoc pectori anfractus altur strue buccinea: crassitudine lineę: sese porrigit: sub quo duo quędam arenę conditioni similia: semini genitali accommodata: intesti no adnectuntur: Hęc in mare: foemina autem ouum rubidum parit: membranaque obuolutum prętenui: uentri laterique utrique intestini annexum: atque ad carnem usque adhęrens: partes has babent interiores atque exteriores.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
