# De animalibus 89.1-2

Aristotle, De animalibus, 89.1 to 89.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/89.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/89.1

Ed cum animalia quęque sanguinea: partes tum interiores tum etiam exteriores: suis quasque appellatas nominibus habeant: genus quod sanguine caret pluribus uacat: Iam enim uiscera quę cuique sanguineo insunt omnia: nullum exangue quod habeat nouimus: sed communes generi utrique: partes gula: uenter: intestinum: Cancris autem forcipes: pedesque haberi: & ii quales essent: dictum iam est: omnibus uero magna ex parte grandior ac ualidior forceps dexter quam lęuus est: Quinetiam de oculis diximus: uisum parti plurimę esse in obliquum: Alue us uero totius corporis indiscretus est: nec enim caput distinctum: nec aliud quicqui: oculi non eodem situ omnibus positi: sed aliis e latere supra continuo: sub prono amplo distantes di scrimine: aliis in medio breui discrimine: ut heracleoticis: ut maiis: os oculis subditum: in quo dentes duo: ut locustis: ue rum non rotundi: sed longi: tegmina dentes operiunt duo: inter quę talia interiacent quędam: qualia locustarum dentibus ad necti exposui: Humorem igitur ore accipit tegminibus illis de pellendo: emittique meatu oris superiore adductis meatibus: qua interfluxit: Duplex ille meatus sub oculis est: Quotiens ergo aquam acceperit: utroque tegumento os obturat: atque ita respuit humorem: Gula post dentes breuis admodum est: ita ut protinus uenter os excipere uideatur: Venter bisulcus gulę subiungitur: cuius ex medio intestinum simplex & tenue procedit: quod sub applicato exteriore operculo desinit: ut dictum est: humor intus in alueo: pallidus & minuta quędam oblonga albida continentur: Ruffa etiam alia maculis dispersis: Differt a foemina mas: magnitudine: crassitudine: & operculo: id.n. amplius in foemina est: & distantius: & hirsutius: & opacius: quale etiam foeinę locustarum sortiuntur: Partes crusta intecti generis: ita se habent Vę uero testa operiuntur animalia ut umbilici cochleę purpurę: & omnia quę ostrei aut conchę nomine appella mus: atque etiam echinorum genus: carnem quęcunque habent similiter atque crustata habent: Quippe quae intus eam contineant: testaque foris claudantur: nec intra se durum habeant quicqui: Sed ipsa inter sese numerosa discrepant differentia: tum testę: tum carnis interioris ratione: aliis enim in eo genere nulla est caro: ut echinis: aliis est sed penitus inclusa: nec ulla ex parte conspecta: excepto capite: ut terrestrium limacibus: & iis quę cocalia quidam appellarunt: & aquatilium purpuris: buccinis: cochleis: & reliquis omnibus turbinatis: Caetera aut duplici constant ualuula: aut simplici: ut genus alterum biualue: alte rum uniualue possit nuncupari: biualue appello: quod gemia testa continetur: uniualue quod testa singulari clauditur: Sunt item quibus altera pars superficiei detecta: carnem ostendat: ut patellę: biualuis generis: pars clusilis est: ut pectunculi: & mitili: eiusmodi nanque omnia parte: altera ligata: altera soluta constant: ut & concludi possunt: & aperiri: Alia binis quidem conclusa ualuulis sunt: uerum utroque latera connexa: ut ungues siue digiti: Non desunt quę testa tota occulentur: ut nulla ex parte carnem detectam habeant: ut quę uertibula siue tubera & callos appellamus: Ipsarum etiam testarum magna uarietas: nam alię lęues ut ungues: mitili: & concharum: quas aliqui Galadas appellant: alię scabrę: ut ostreę: pinnę: et conchę nonnullę & buccina: quędam etiam pectinatim diuisę: ut pectunculi: & concha rum nonnullę: crassitudine quoque differunt: & tenuitate: tum totius: tum partis: uelut labrorum: Aliis.n.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
