Latin
ARISTOTELIS LI BERDE HISTORIA
Aristotle, De animalibus 90
Unproofread scanNot analysed yet
labra tenuia: ut mitilis aliis crassa: ut ostreis: Item alia se mouent: ut pectines: quos etiam uo lare nonnulli aiut: Nam &de ferramento quo capiuntur: sępe exiliunt alia ita natura immobili sunt: ut nunquam sedem in qua hęrent: sponte ipsa mutare ualeant: ut prina: one sane turbinarium genus mouetur: et ser pit: platella etiam saxis absolui in pastumque ferri solita est: Cone autem &iis quę adhuc enumeraui: &cęteris testacei generis: ut testa intus ęqualis lęuisque habeantur caro biualuis et uniualuis generis ita testę adhęret: ut nisi per uim nequeat detrahi: At turbinati laxior continetur: &absolutior: cui generi peculiare est: ut testę postrema a capite intorqueantur: Operculum etiam eadem iam inde ab ortu naturę omnia gerunt: Mouentur item eadem omnia parte dextra: non ad uertiginem siue clauiculam: sed in aduersum: partes exteriores eius generis differentiis his uariantur: Interiorum natu ra similis quoddammodo in omnibus est: maximeque in turbinatis differunt enim inter se magnitudine excessusque affectu.