# De animalibus 90

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS LI BERDE HISTORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/90

labra tenuia: ut mitilis aliis crassa: ut ostreis: Item alia se mouent: ut pectines: quos etiam uo lare nonnulli aiut: Nam & de ferramento quo capiuntur: sępe exiliunt alia ita natura immobili sunt: ut nunquam sedem in qua hęrent: sponte ipsa mutare ualeant: ut prina: one sane turbinarium genus mouetur: et ser pit: platella etiam saxis absolui in pastumque ferri solita est: Cone autem & iis quę adhuc enumeraui: & cęteris testacei generis: ut testa intus ęqualis lęuisque habeantur caro biualuis et uniualuis generis ita testę adhęret: ut nisi per uim nequeat detrahi: At turbinati laxior continetur: & absolutior: cui generi peculiare est: ut testę postrema a capite intorqueantur: Operculum etiam eadem iam inde ab ortu naturę omnia gerunt: Mouentur item eadem omnia parte dextra: non ad uertiginem siue clauiculam: sed in aduersum: partes exteriores eius generis differentiis his uariantur: Interiorum natu ra similis quoddammodo in omnibus est: maximeque in turbinatis differunt enim inter se magnitudine excessusque affectu.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
