# De animalibus 91

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS LI BERDE HISTORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/91

Nec uero multum uniualue ac biualue: genus conclusile sibi dissident Quippe quę parum differentię inter se afferant: quanqui longe ab immobilibus discrepent: quod latius postea patebit. Natura ergo turbinatorum similis constat: nec nisi magnitudine uariat ut modo dixi: aliis enim partes maiores: atque euidentiores: aliis minores obscurioresque sunt: Ad hęc discrimen illud duricię mollicię cęterarumque generis eiusdem affectionum: Caro.n. prima in ore testę: quam in omnia torosiusculam habent: aliis magis talis est: aliis minus: Caput eius medio partis prominulum iungitur: & cornicula duo: quę pro magnitudine animantis plus minus capiunt incrementi: Exerunt caput more omnia eodem: idemque per motum retrahunt intro: nonnullis etiam os & dentes acuti: bre ues & tenues: ut cochleis: Promuscidas item gerunt modo mu scarum: quod quidem membrum linguę effigiem prę se fert: Habent hoc idem & purpurę: & buccina: firmum: & torosum: quo simi liter ut asili atque tabani quadrupedum tergora penetrant: immo longe ualidius: testas enim ęscarum possunt perforare: uenter os protinus excipit: similis in umbilicis gutturi auium: habentque parte inferiore duo quędam albida torosa: mammis similia: cuius modi carunculas: uel in sepiis esse aduertimus: sed hęc torosio ra: gula a uentre duplex longa porrigit se: usque ad papauer: quod postremum fundo commissum est: Hęc ergo ut in purpuris & buccinis conspicua in clauicula testę continentur: Quod autem gulę subiungitur: intestinum est: gulę ipsi continuum: simplexque ex toto: usque ad exitum: cuius initium circa anfractum papaueris est qua & laxius hęret (quod enim papauer appellamus: quasi materia uacans atque excrementitia magna sui parte in omnibus testaceis generibus inest) Hinc sursum uersus replicans: carnis repetit sedem: finitque ad caput: Vnde eiicitur excrementum: pariter in omnibus turbinatis generibus tam aquaticis quam terre stribus: Membrana in grandiusculis umbilicis a uentre gulae attexitur continua: per quam meatus prolixior albicans colore similis: superioribus illis mammillantibus carniculis tendit.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
