# De animalibus 92

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS LI BERDE HISTORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/92

Habet etiam incisuras: quales in ouo locustarum habentur: uerum hoc albidum: illud rubidum est: Nullus exitus huic: nullum foramen postremum patet: sed prętenui membrana cauo perductus angusto continetur: Tendunt ab intestino ad imum nigrantia quędam aspera atque continua: qualia uel in testudine uisuntur: sed minus nigra: Cęteri quoque umbilici hęc habent eadem: sed quo minores: eo minutiora: Vniualue autem & biualue genus: partim iis simile est: partim diuersum: caput enim & cornicula: & os optinent: atque etiam quod linguę spem gerat: uerum hęc in minutioribus sensum prę sua exiguitate effugiunt: Nonnulla etiam in exanimatis: aut non mouentibus percipi nequeunt: Papauer illud quod etiam mutem appellamus: omnia habent: sed non loco eodem: nec par: nec ex ęquo manifestum: Sed patellę in imo: biualuia uero ad partem qua mutuo testarum complexu continentur: Capillamentis etiam illis: hęc omnia circundantur: & quod ouum appellant: tempore quo gigni solet: ambitu alterius lateris orę continetur: uideli cet iis quibus datum id à natura est: sicut etiam albugo umbilicis Id enim illis iunctum simile intelligimus: Sed eiusmodi partes ut dixi: cum conspicuę in magnis habeantur: in paruis tamen aut nullo pacto: aut uix sentiuntur: Quamobrem in magnis pe ctunculis pręcipue patent: Quod genus id est: cui altera ualuu larum latior uelut tegmen superposita est: Ostium excrementi cęteris a latere est: foramen enim quo egerant: omnia habent: quippe cum papauer illud ut dictum iam est: excrementicium quiddam omnia: membrana contentum: sortiantur: At illi quod ouum appellant: foramen nullo in genere tributum uidemus Sed carni ipsi intumescit: nec eadem qua intestinum parte con tinetur: sed dextera: cum intestinum habeat sinistram: Cęteris ergo talis excrementi exitus est: At uero patellę fere: quam marinam aurem quidam apellarunt: Parte ima testę excernitur: qua foramen habetur: Venter etiam post os esse in hoc eodem patellę genere constat: Atque etiam ouis illa similia: Sed quis eorum cuique situs sit diligentius ex dissectionibus petendum est: Quem aut cancellum appellant: communis fere sotius crustatorum & testatorum generum est: Quippe qui spae locustis similis spectetur nascique seorsum per se solitus sit: Verum quod testam deinde petit: quam ingressus uitam traducat.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
