# De animalibus 93

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS LI BERDE HISTORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/93

Hinc similis testa contectis animantibus est: Quaperper iis in ancipiti esse genusque sibi uendicare utrunque uidetur: forma tamen (quod sim plicius dixerim) similis araneis est: nisi quod partem corpori & pectori subditam ampliorem: quam aranei habeant: cornicula duo rufa tenuia gerit: quibus oculi totidem subiacent: qui nunquam intro recedant: ut cancrorum: sed semper eminentes appareant: os sub iis est: quod uelut capillamentis quibusdam pluribus circundatur: iis pedes subiuncti duo bifurces: quibus cibum ori admoueat: Bini item utrique adhęrent lateri: & tertius paruus: thoracis pars inferior mollis tota est: disiectoque sinu pallidum intus cernitur: Meatus ab ore ad uentrem pergit: foramen excrementi perspici nullum potest pedes ac thorax duritiem prę se ferunt: sed minus qui cancri: Nexu nullo testis adhęret: purpurarum modo & buccinorum: sed absolutus liberque uagatur: oblongior est qui turbinem subit quam qui neritem quem naticem interpretamur. genus enim diuersum est: quod in natice degit: cętera quidem non absimilem: sed dextrum bifurcula tum pedem paruum habens: cum lęuum grandiusculum habeat: Et in gredi eodem ipso grandiore potissimum solet: tale profecto genus uel intra conchas quarum adhęsio similis cęteris est: reperitur: quod & squillam paruam appellant: Natex testa lęui ampla & rotunda: forma buccinis proxima est: papauere tamen non nigro ut illa: sed rubro: Textę adnexum: corpus medium eius firmiter est: pa scuntur hęc mari tranquillo: absoluta saxis: At quotiens flatus urgent: cancelli hospites illi sese in saxa recipiunt: atque latibulis tutantur: natices saxis adhęrescunt more patellarum: & muricum ac cęterorum generis eiusdem: nec nisi tegmine dimoto adhęrent quod uelut operculum sibi possident: Vsum.n. quem biualuibus pars utraque administrat: eudem altera exhibet turbinatis: Caro intus qua oris habitus: Modus hic idem muricibus purpuris: atque omnibus generis eiusdem: Quibus uero sinister pes grandiot est: ii nunquim cum turbinatis hospitantur: Sed cum naticibus tantum ineunt societatem: ut dictum est: Sunt inter cochleas quę intra se bestiolas habeant similes Gammaris pusillis: qui uel in flumine gignuntur: Sed ea differentia: ut pręmollem intra suam testam caruncu lam habeant: Forma quales nam sint: ex dissectonnibus contemplare.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
