# De animalibus 94

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS LI BERDE HISTORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/94

Chinis caro negata est: idque ipsum habent peculiare: ut nullam intus carnem contineant: Nigra quędam in omnibus uice carnis spectamus: genera echinorum plurima: primum quod cibo idoneum est in quo: quę oua appellant magna ęsculentaque consistunt: pariter in maiore corpore & minori: Nam nouelli adhuc paruique planiusculi illis constant. Secundum ac tertium spa tagi et brissi quę genera pelagia sunt: raraque inuentu ad hęc quę echimometra appellatur: quasi matrem aut matricem dixeris echimorum: Quę quidem omnes magnitudine excedit: genus item aliud est minutum: spinis longis prędurisque gigni in alto gurgite solitum: quo nonnulli ad destillationes urinę medicamento utuntur: Circa toronem echini nascuntur: Candidi & testa: & spina: & ouo. Augeri forma productiore qui cęteri soliti: Spina iis perua: nec rigida: sed mollior: nigra autem illa ori applicata: plura & ad foramen exterius coeuntia habentur: sed disiucta inter sese: Quibus quasi interuentu liminum discriminantur: mouentur agilius & frequentius qui sunt cibo idonei: cuius rei argumentum: quod semper aliquid algę suis spinis implexum gerant: Sunt ergo omnibus oua: Sed non nullis exigua: nec cibo apta. Euenit autem: ut quod caput appellant: & os: uersum in terram sit: quod uero ad excrementi exitum deputatum est: id supra habeatur: Quod idem onnibus turbinatis patellisque euenit: Pastus enim de imis petatur: necesse est: Vnde fit ut os inuersum ad pastum sit: excrementum uero superius parte prona testę contineatur. Dentes quini echinis omnibus sunt: caui intrinsecus: inter quos caruncula quędam interiacens linguę officio fungitur: mox iungitur gula: Deinde uenter in partes quinque distinctus: plenus excrementi: Cuius meatus omnes in exitu excrementi coeunt: qua testa forata est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
