# De animalibus 98.1-4

Aristotle, De animalibus, 98.1 to 98.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/98.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/98.1

quaedam trabunculis proxima: pullo colore: tereti figura: pari ex toto crassamento: Item alia scutorum effigie: colore rubro pinnulis crebris. Ad hęc alia: quę genitale uiri imitarentur: tum spae: tum magni tudie: Sed pennis subnexis binis loco testium: eique ueretilę nomen inditum est: exceptumque est aliquando genus tale hamorum frequentia usitata: partes animalium omnium interiores exterioresque generatim: tum proprie: tum communes: ita se habent. Vnc de sensibus disserendum est: Non.n. pariter in omnibus n uis inest sentiendi: sed aliis sensus omnes: aliis pauciores dedit natura: Sunt sane sensus: qui plurimi habeantur: & supra quos nul lum adesse alium generis sui nouerimus numero quinque: uisus: au ditus: olfatus: gustus: tactus: Homo igitur et quęcunque terrestrium animal generant: atque etiam quę & sanguinem habent & animal pariunt: Omnia hos omnes habere sensus uidemus: nisi quid lęsum lacessitumque sit: quale genus talparum: cui uisus deest: Non.n. oculos in aperto id habet: cute tamen detracta quę crassiuscula obtenta sedem lumi num opacat: oculi intus lacessiti imperfectique uisuntur: sed ita ut partes easdem habeant omnes: quibus oculi integri constant: Habent.n.nigricam tem illum orbiculum: & quod intra eum continetur: quam uocant pupillam atque etiam portionis albidę ambitionem: Sed non tam liquido qui oculi conspecti & eminentes: nec in partem exteriorem apparere hęc possunt propter cutis obductę corpulentiam: utpote cum natura inter generandum lędatur: atque ita opus inchoatum relinquatur: partinent enim a cerebro: qua cum neruo coniungitur: meatus duo neruosi ualidi ad ipsas oculorum sedes: qui in dentes superiores finiunt: Cętera igitur & colores & sonos sentiunt: atque etiam odores saporesque. Quintum autem sensum quem tactum appellamus: omnia ha bent aimalium genera: Ergo in nonnullis uel ipse sensarię partes latissime patent ac praecipue uidendi: Nam uisui sedes certa descriptaque est: atque etiam auditui: Cum aliis auriculae promineant: aliis foramina pateant meatus audiendi: Olfatus item pari modo constitutum est diuersorium: Nam auium generi foramina tantum sunt odorandi: Cum aliis permultis nares etiam habeantur: Similis & linguę partis saporum prę cipiendorum ministrę ratio est: Aquatilium tamen generi quos pisces uocamus data quidem est lingua sed imperfecta: incer taque: ossea enim nec absoluta: sed palatum nonnullis carno sum pro lingua est: uelut inter fluuiales cyprino: ita ut nisi diligenter inspexeris: lingua id esse uideatur: Pisces autem sensum gustus habere constat: eo quod multi suis quibusdam saporibus gaudent: & ęscam in primis ex pisce hamis expetunt: & piscium pingue: ut qui gustatu eiusmodi delectentur uoluptatemque ex eo genere ęsculenti capiant: Auditus uero olfa tusue nullum continent membrum manifestum: Quod enim tale uideri potest per loca narium: id non ad cerebrum usque transmeat: sed partim ob septum: & cęcum: mox desinit: partim ad branchias fertur: audire tamen atque olfacere pisces pa lam est: sonos enim immodicos: ut triremium remigia fugere uisuntur: Itaque fit ut facile intra sua stabula capiantur: Nam & si externus strepitus paruus est: iis tamen qui demersum in hu more suum auditum habent: ęque omnibus ingens molestus grauisque occurrit: quod certe uel in delphinorum captura euenit: Cu enim piscatores repente alueis uniuersis circudederint gregem delphinorum inde obstrepentes in mare efficiunt: ut territi erumpant uniuersi in littora: Capianturque temptato grauatoque capite: pręstrepitus inflicti nimietate: Quanquam ne in delphinis quidem pars ulla est manifesta: quae sensum ministret audiendi.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
