# Commentarii In Pslamos 1-11-15

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 1 to 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-11

Dominus Jesus Christus, si præceptis suis Scripturas veteris Testamenti vidisset esse contrarias, a sua Ecclesia exclusisset. Nunc vero cum non solum non exclusit, sed etiam a Patre sanctificatas asseruit. Namque cuM testimonium de filiis Dei daret et diceret versiculum psalmi octogesimi primi: Non potes:, inquit, immutari Scriptura: quem Pater sanctificavit, et misit in hitnc mundum (Joan. x). Quid ergo faciemus? Si maledicamus inimicos nostros, evangelica præcepta contemnimus, quibus non solum non maledicere, verumetiam pro his orare jubemur. Si custodire volumus Evangelii jussiones, Psalmos relinquimus, quibus frequenter inimici maledicuntur, ut in isto psalmi loco, in capite: Judica, inquit, nocentes me, et cætera quæ sequuntur. Unde cautius psalmis sta: cavo, ne ad homines adversantes tibi putes ista competere, sed fide Laus pro inimicis tuis ora, sicut jussum est, et hanc orationem psalmi præsentis, non contra carnem et sanguinem, sed contra spiritus aeris hujus, qui quotidie nocent, quotidie bella committunt. Induere sacco sive cilicio, et bumilia in jejunio animam tuam, quia non vincuntur, nisi per orationem ct jejunium. Quid ergo oras indutus cilieio? Ut expugnet Dominus expugnantes te, ul appreHendat arma auxilii sui, arma invisibilia adversus hostes invisibiles. Ipsi enim quærunt animam tuam. Ora ut fiat via eorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequatur eos qui ipsi absconderunt tibi interitum laquei sui, vanam exprobrantes animam tuam, dicentes ei: Vanum est quod oras, quod jejunas, quod mundum contemnis. Unde et propheta hoc ipsum increpat dicens: Ideo, ait, plaga super Israel multiplicata est, quia dixerunt: Yanus est qui timet Deum. Ergo quia hi spiritus immundi suggestionibus suis vanam exprobrant animam meam, ut vilem se æstimans, a pretioso Dei timore abscedat: Veniat illis laqueus quem ignoraut: sicut mihi invisibiles bostes sunt ad bonum pergenti, sic illis invisibilis occurrat laqueus ad meum interitum festinantibus, ut captio quam occultaverant mibi, apprehendat eos, et in eodem laqueo incidant, ut anima mea exsultet in Deo salutari suo, qui eripit inopem de manu fortioris.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
