# Commentarii In Pslamos 1-12-28

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 1 to 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-12

Si hxc spes quæ videtur expetitur, zelabimur malignantes, et facientes iniquitatem. Dicfre enim possumus: Ecce ille et ille hæc scelera perpetrarant et florent. Noli, inquit, ista considerare, sed considera, quoniam tanquam fenum velociter arescent. Tu autem spera in Deum, et fac bonitatem, spera, quia spe salvi facti sumus (Rom. VIII). Inhabita terram, et pascere in divitiis ejus. Inhabita terram, id est, corpus tuum, et pasceris in divitiis ejus. Si operatus fueris terram tuam, saturaberis panibus. Offerant oculi fructum ex concupiscentia coelesti, aures intentionem audiendi verbum Dei, os divinis laudibus occupetur, manus eleemosynis, venter jejuniis, et totum corpus castitatis virtutibus occupetur. Sic inhabitans terram et pasceris in divitiis ejus, tunc delectaberis in Domino, et dabit tibi petitionem cordis tui. Cum ei revelaveris viam tuam, tunc educet justitiam tuam quasi lumen, et judicium tuum clarum faciet super meridiem. Nihil enim clarius meridiano tempore. Perfectum enim hoc tempore progreditur lumen. Subditus esto Domino, et ora eum; quasi dicat, Si ei subditus non fueris, ut facias volunlatem ejus, sine causa obsecras eum. Noli zelari eum qui prosperis successibus pollet, hominem facientem iniquitatem. Desine ab i'a, et derelinque furorem. Noli zelari ut maligneris, quoniam qui malignantur, exterminabuntur. Quod differtur non aufertur; pusillum, et non erit peccator. Quæres locum ejus, nec invenies. Nam qui mansueti sunt possidebunt terram (Matth. v). Non istam matrem spinarum, et serpentium, sed illam in qua æternitas regnat, terram fluentem lac et mel. Et ibi delectabuntur in multitudinem pacis. Hæc si justus es, vide ne in praesenti mundo perquiras; non enim melior Paulo eris, in fame et siti duranti, in frigore et nuditale persevenoLi. Sed esto sollicitus, quia quotidie te diabolus considerat, et fremit super te dentibus suis, sed Dominus irridet eum, quia scit quod eveniat dies ejus.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
