# Commentarii In Pslamos 1-13-17

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 1 to 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-13

Bene quidam volui. idtropare in beati Job passionem istum psalmum exponendo, sed qui passionem Job legere et scire desiderat, nulius facit si ipsum ejus librum discutiat. Hic autem idem qui in sexto psalmo est penitens, clamat ad Dominum, ne in ira Domini arguatur, aut in correptionem ejus divinus furor exæstuet. Sane quotiescunque mulus istos in Deo legeris, non secundum id quod tu pateris, iram sentit, quia Deus impassibilIs est, et non sua commotione, sed sua æquitate castigat. Nos tamen cum iram sentimus, furorem dicimus, quia inopiam patimur at sermonis et rationis, et de incorporeo corporei, ac de impassibili passibiles, secundum qu nos possumus, non secundum quod ipse est protestamur. Denique sequitur: Quoniam sagittæ tux infixæ sunt mibi. Nunquid quia sagittas nominat, verse sagittæ sunt? Immo ip x veræ sagittæ sunt, de quibus spiritaliter pungimur, ut consideremus quia non est saniLas in carne nostra, quando libidinum vulneribus agitamur; ibi vulnus iræ Domini, ibi pacem ossa nostra non habent a facie peccatorum nostrorum, quanJo iniquitates nostrac supergrediuntur caput nostrum. Caput nostrum Christus est. Quando contra ejus præcepta aliquid agimus, iniquitates nostra caput nostrum supergrediuntur, et sicut onus grave gravantur super ':os. Et quia moras facimus, in ipsis vulueribus nostris putrefiunt: deteriorant ipsa vulnera, a facie in- I sipientiæ nostræ miseri efficimur, et turbamur usque in finem. Quid autem in ipso peccato tristes efficimur? Quia cognoscimus animam nostram impletam illusionibus dæmonum, ct iJeo non esse sanitatem in carne nostra. Incurvemur ergo et humiliemur usquequaque, et mugitum nostri cordis gemitumque reddentes, ex totis visceribus exclamemus: Domine, ante te omne desiderium meum. Desideremus enin in ipsis peccatis positi, alieni effici a peccatis; et hoc orandum docemur, ut huic desiderio annual divina clementia, quia cor nostrum turbatur, et deserit nos fortitudo nostra, et lumen oculorum nostrorum, id est Christus, et Spiritus sanctus non est nobiscum.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
