# Commentarii In Pslamos 1-15-19

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 1 to 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-15

Iste in tricesimo octavo psalmo dixit: Quæ est acspectatio mea? nonne Dominus? Nunc in tricesimo nono dicit: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me. Et qui ibi dixerat: Exaudi orationem meam, hic dicit: Exaudivit orationem meam. Quid orasti? Hoc, inquit, oravi, ut educeret cogitationes meas de lacu miseriæ, et de luto libidinum, quae merito fæces dicuntur, et statueret super petram pedes meos, ot ultra non commovear flantibus ventis, id est, suggerentibus spiritibus immundis. Et his factis dirigat gressus meos, tunc dabit ori meo canticum novum. Omnis qui vicerit, novum canticun canit, canit autem non sibi, repulans quia sine Deo non respondet salas, nec Pharaoni, sed canit hymnum Deo, quia in ipso faciemus virtutem, et ipse ad nihilum redegit inimicos nostros. Ego ergo exspectans Dominum, hoc consecutus sum. Videbunt me multi sperantem in Domino ad meum desiderium pervenisse, et ipsi timebunt Deum, et sperabunt in Domino. Ille enim solus beatus, qui nomen Domini spem suam credens non respicit vanitates mundi, et insanias falsas diaboli. Multa fecit Dominus mirabilia, et in eogitatione ejus nullus similatur ei, nec in coelis, nec in terris. Ego autem annuntiavi quia exspectavi Dominum, et locutus sum quia respexit me, et multiplicati sunt qui exspectarent Dominum. Didicerunt enim a me quia sacrificium et oblationem noluisti, aures autem perfecisti mihi. Dixisti enim: Plus est obedientia aurium quam sacrificium manuum, quod tibi pro peccato offerri minime postulasti; tunc dixi: Ecce veniam. in capite libri scriptum est de me, id est, in initio Psaltehi de me scriptum est, ut beatus efficiar vir, ut iaciam volontatem tuam, ct sit in lege tua voluntas mea; hoc volui, et legem tuam in medio cordis mei. Anuuntiivi justitiam tuam in Ecclesia magna, id est, in conventa magnorum juste locutus sum, juste judicavi non accipiens personam.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
