# Commentarii In Pslamos 1-16-21

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 1 to 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-16

Quinque sensus esse in homine, omnibus notum est, qui sunt, visus, auditus, odoratus, gustus, et tactus. Sed his omnibus propositus, qui nutrimento sapientiæ coalescit, et memoriæ ciho pinguescit. Agitur ergo cum eo in capite psalmi hujus, ut. intelligat super egenum et pauperem. Nam videre eum omnes possunt, sed nisi intellexerit, inquit, supcr egenum et pauperem, beatus non erit, et in die mala non eum liherat Dominus. Dicit enim et hic egenus et pauper: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non potastis me; hospes fui, et non suscepiatis me; infirmus fui, et non visitastis me (Matth. xxv). Beatus ergo qui intelligit super egenum et pauperem, Christum esse; ipsum enim si intelligit, non cunctabitur, paratus erit succurrere. In die ergo mala, quando dicendum est hædis: Ite in iynem æternum (Ibid.). Tunc liberat eum Dominus, ct ut conservet cum, ut vivificet, et beatum faciat, et emundet in terra animam ejus, et non tradat eum in manus inimici ejus: et universum stratum cjus versasti in infirmitate ejus. Omnem tentationem inimici esse hoc loco censemus: stratum vero ejus orationem asserimus, in quo inclamat Domino: Miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi. Dum ergo sanata fuerit anima, stratus ejus, id est, prostratio ejus versatur in infirmitate, id est, in illo versatur qui fecit animam infirmam inimicis suis. Ideo denique et sequitur: Inimici mei dixerunt mala mihi, quando morietur? In peccato periit ab eo hoc quod dicitur Christianus. Hoc euim nomen est, quod perire nobis dæmonia student. Et ingrediuntur cor nostrum, ut videant si consentimus; et si consenserimus, simul in unum susurrant, et cogitant adversum nos mala, et verbum iniquum cogitant adversum nos, ut si peccaverimus, non pœniteamus, sed desperantes recuperationem, ita demus nos hostibus prædam, dicentes eis: Nunquid qui dormit non adjiciet ut resurgat?

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
