Latin
1 to 18
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-20-18
Unproofread scanNot analysed yet
Quando venit Nathan propheta ad regem David, non inchoavit peccatum arguere, sed coepit judiciuw flagitare, dicens: Audivi te habentem greges ovium et armenta multa, sublatam unam oviculam pauperi, ipsam solam habenti. Questus judici regi, dedit rex sententiam dignum esse morte eum qui fecit hanc rem. Tunc Nathan: Tu es, inquit, vir qui fecisti hanc rem. Uriam Hethæum occidisti, et uxorem ejus accepisti. llcec dicit Dominus: Non recedet gladius de domo tua in æternum (IIReg. XII). Invenit reum sententia, et rex sub accusatore positus,deposita p9lcsiate,suo judicio condemnatur. Deus enim venit ad eum abdetusio Nathan, occultus in propheta, et ipse per prophetam postulavit judicium homo, vicit Deus. Deus enim juslificatus est in sermonibus suis, quibus ab homine flagitavit sententiam, judicavit sententia inter Deum irascentem et hominem delinquentem, et vicit Deus judicatus ab homine. Dixit enim homo: Dignus est morte vir qui fecit hanc rem. Deus ergo qui hanc volebat in reum promulgare sententiam, venit ad judicium, ut, si judicatum fuisset non dehere hoc factum ulcisci, non justificaretur in sermonibus suis, et non vinceret judicatus. At ubi dictum est: Morte dignus est vir qui fecit hanc rem, Deus qui venerat ad judicium judicandus, justificatus est in sermonibus suis, et vicit dum judicatur. Videamus nunc quid egit victoria Dei, tenuit imperatorem captivum, et tradidit sententiac reum. Reus ad clementiam convolat, et exuens se purpura, induit se cilicio, cinerem tanquam panem manducans, ct potum suum lacrymis miscens. Ostende, inquit, Domine, quibus factis mutetur sententia. Si enim mihi in hac humilitate posito dignatus fueris indulgere, etiam impii ad te convertentur. Miserere, obsecro, secundum magnam misericordiam tuam, quoniam iniquitatem meam ego agnosco. Agnosco juste iratum te, injuste egisse me.