# Commentarii In Pslamos 1-22-20

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 1 to 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-22

Judæorum terra sola juhilabat Deo, sed quia nunc oculi ejus, id est, Dei super gentes per Christum attendunt, non jam sola Judæa jubilat Deo, sed omnis terra Deo psalmum dicit nomini ejus: et dat gloriam laudi ejus, et dicit Deo: Quia terribilia sunt opera tua in multitudine virtutis tuæ, quibus te verum Dein. Filium declarasti, quando menlili sunt inimici tui, dicentes: Non est a Deo (Joan. IX), te dæmonia fugante, mortuos suscitante, leprosos muudante, paralyticos curante, mare pedibus ambulante, ventis imperante. In hac multitudine virtutis tuæ mentiebantur tibi inimici tui, dicentes: Scimus quia a Deo et, et non accipis personas hominum (Matt. XXII). Plus autem in multitudine virtutis tuæ tunc mentiti sunt, quando dixerunt te furalum a discipulis, cum jam resurrexis. ses, et omnis terra, in cujus corde fueras, adoraret te. Illi dicebant militibus: Mentimini, dicite eum fura- ' tum robis dormientibus (Matth. XXVIII). Psalmus hic resurrectionem in titulo prænotat; nolite mentiri: si dormivistis, non vidistis qui rapuit corpus. Aut enim vidistis rapientes et non dormistis, aut dormistis, et non vidistis. Quid mentimini? Magis venite et videte opera Domini, ipse est enim iste qui convertit mare in aridam, ut transirent patres vestri per siccum per medium mare. Ipse est qui dividit fluvium ut transirent eum pedibus patres vestri. Magis lætamini in unum omnes, quia ipse est qui dominatur in virtute sua in æternum. Et quia oculi ejus super gentes respiciunt, vos, Judæi, gaudete, quod promissum Patris vestri completur. Deus enim dixit Abrahæ: In aemine tuo hæreditabo omnes gentes (Gen. XXII). Quid eis invidetis, et more solito Dominum ad iracundiam provocatis, ita ut dicat vobis: Quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabilur gentibus facientibus voluntatem ejus (Matth.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
