# Commentarii In Pslamos 1-23-18

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 1 to 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-23

Item psalmus cantici in quo exsurgit a roortuis, ut dissipentur inimici ejus, et fugiant qui crucifixerunt eum a facie ejus. Sicut deficit fumus coni a altitudinem euido, sic deficiant: et sicut fluit cera, ignem quidem sentiens, sed ad naturam suam rediens, sic pereant peccatores in conspectu Dei. isti vero, id est, apostoli exsurgenle Domnino epulentur et delectentur in lætitia, et quousque ascendat super occasum, iter faciant illi, et gaudeant in conspectu ejus. Super occasum ascendit, quia juxta occasum suum cœpit muudus esse quando in cælos ascendit. Unde et apostolus Joannes dicit: Pueri, novissima hora est (I Joan. u). Turbati sunt a facie ejus Judæi, quando ostendit se patrem orphanorum et judicem viduarum. Deus in loco sancto suo. Ubicunque sauctitas est, locus Dei est, et ibi Deus est, et ipse facit unanimes in domo, in Ecclesia utique sua, unam fidem integram eiercere; ipse educet viactos a diabolo in fortitudine sua, et ipsos qui ad iram provocant, id est, qui magicis artibus serviunt: sunt qui habitant in sepulcris. Deus, egredere coram populo tuo, dum transieris ad desertum, terram mutasti, quando coeli stellam protulerunt, a facie Dei Israel. Tunc pluviam voluntariam segregasti, Deus hæreditati tuæ, quando angeli cecinerunt: Pacem hominibus bonæ voluntatis ( Lue. II). Hæreditas ejus in apostolis sumpsit exordium, in quibus infirmata est ipsa hæreditas; seJ ipse Dominus perfecit eam resurgendo a mortuis, ostendendo fissuras clavorum in manibus, vulneris signum in latere; et ita eam perfecit, ut non solum spiritales, sed et animales habitent in ea, quia paravit in ca dulcedinem suam Deus, quando dedit verbum mulieribus Dominus, ut evangelizarent virtutem multam. Dominus ergo eis dedit. verbum dicens: Ite, dicite fratribus meis ut eant in Galilæam, ibi me videbunt (Matth.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
