Latin
1 to 20
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-26-20
Unproofread scanNot analysed yet
Qui prophetiam in psalmis. credunt, tenent illam regulam quam cecinit Zacharias dicens de Deo, quod ipse locutus sit per os prophetarum, liberaturum se nos ab inimicis nostris. Qued autem in capite hujus psalmi legis, Dominum nostrum Jesum Christum explanatorem invenies. Dicit enim in Evangeliis: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium Filio dedit (Joan. v). Quod ergo per os sanctorum promisit in Filio suo, rex verum implevit, cujus tunc imaginem Salomon gerens, sapientis nomen accepit, habens in se scintilhm sapientiæ. llic autem ipsa Sapientia veniens dedit pacem montibus, id est, apostolis, et collibus justitiam, id est, plebibus; judicavit cum justitia pauperes, contemnens personas divitum. Humiliavit calumniatorem, id est, populum Judaicum. Permanet cum sole, immo super solem, quia ad dexteram Patris permanet sedens, et ante lunam in saecula. Lunam hoc loco non pro causa lunæ, sed pro aeternitate memoravit Domini Jesu Christi. Et descendit sicut pluvia in vellus, id est, in velleribus lanæ, sicut Gedeon signum victoriæ in velleribus lanae percepit. Nam et Verbum suum Pater sic jussit sicut pluviam exspectari: Exspectetur, ait, sicut pluvia Verbum meum. Ergo quem in Deuteronmio jussit exspectari sicut pluviam, in Evangeliis præsentavit sicut pluviam. Non utique ex inferioribus semine humano erumpente primogenitum, sed Verbo Palris coelorum altitudine quasi pluviam venientem exortum. Exortum, inquam, in tenebris mundi lumen reetis corde. Orta est in diebus ejus justitia et abundantia pacis. Pacem meam do vobis (Joan. XIV), non talem qualem Me mundus habet, sed pacem meam illam qualem habent coeli, in qua dominatur Cbristus a mari usque ad mare, boe est, super omnem terram aquis maris et ftuminum circumdatam. Coram illo procident Æthiopes. Æthiopes nigredinis circumdati perfidia, non in corio carnis, sed in sensibus animae.