# Commentarii In Pslamos 1-28-15

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 1 to 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-28

Aliquanta in septuagesimo tertio idcirco prætermisimus psalmo, quia in septuagesimo quarto ea credimus melius declaranda. Confitebimur, inquit, tibi, Deus. Si peccata confitemur, non ut sciat quæ ignorat, ideo confitemur, sed ut ea quæ optime novit indulgeat. Quia confitemur eum et nomen ejus invocamus. Confessio enim pœnitentis ad indulgentiam non attendit, si reclx t'det invocatio nominis Dei non fuerit subsecuta, in qua confessione narrantur omnia mirabilia ejus, quæ sancti syinboli textus ostendit. Verum quia (ut dixi) in antecessione hujus psalmi aliquanta transivi, quæ sunt in isto reddenda hæc sunt: ut narres contra Manichæum omnia mirabilia ejus, et non dicas adversis et contrariis muodum agi, et alium lucis dominum, alium tenebrarum, alium noctis, alium diei, sed unum eumdemque hominum conlitentes, narremus omnia mirabilia ejus, dicentes: Tuus est dies et tua est nox; tu fecisti solem et lunam, aestatem et ver tu fecisti. Confirmasti in virtute tua mare, tu confregisli capita draconum in aquis, id cst, capita dæmonum in baptismate. Quod autem aquis dixit, voluit ostendere unum baptisma in aquis posse omnibus celebrari, fluminum, maris, follium, torrentium, stagnorum, ibi capita dæmonum confringuntur, id est, in ommibus aquis. Caput autem dracouis magni in paenitentia confringet Dominus, et dat eum in escam populo Æthiopum. Æthiopes a plaga meridiana nigri sunt. Hi ergo qui dæmoniorum meridianorum ruinam patiuntur, nigri tiunt apud Deum, et pro ipsa nigredinis pertidia Æthiopes appellantur. Iii itaque cum baptizarentur, quia in aquis confracta sunt capita dxmonum, venenum omne in aquis fluentibus evannit. Et illos iam mundos, cum ab omni veneno defæcatos exhibuit, nunc in sicco positis, draco magnus ipse princeps draconum advenit, quem suis cibantes nefariis factis veneno ejus iterum nigrarunt. Verum quia poenitentibus auxilium divinæ pietatis occurrit, confringitur et hujus caput draconis in sicco.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
