Latin
1 to 18
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-29-18
Unproofread scanNot analysed yet
Quod promisit Deo in septuagesimo sexto, hoc in septuagesimo septimo hominibus tradit. Ibi dixit Deo: Memor ero ab initio mirabilium tuorum. Hic dicit populo: Loquar propositiones ab initio, virtutes et mirabilia ejus quae fecit, ut cognoscat generatio attera, ut filii nascentes exsurgant. Ipsi narrent filiis suis, ut non confidant in mundi lucris, non in terrenis cupiditatibus saeculi, sed in Deo solo ponant spem suam, et non obliviscantur opera Dei sui, et mandata ejus exquirant. Ut non fiant sicut patres eorum, genus pravum et peramarum. Sane genus cum dicit, ante considera. Non enim creaturam in damnabilibus Deus, sed voluntatem condemnat. Videns ergo quia genus vituperando quæstionem fecerat, eruens hunc sermonem a Crealoris injuria, exposuit non esse generis vitium, sed voluntalis. Prosecutus enim ait, Genus, inqnit, quod non direxerit cor suum. Et quasi interrogatus esset, quomodo non direxerint cor suum, respondit: Quia non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. Dicendo noluerunt, exclusit culpam a genere, et crimen voluntatis ostendit, per quam obliti sunt benefactorum et mirabilium Dei, quando divisit mare ut transirent, et statuit aquas ejus hinc inde quasi in utre; quando duxit eos in columna nubis per diem, et in columna ignii per noctem; quando rnpit in deserto petram et adaquavit eos velut in abyssomulta, et potati gratias non egerunt, sed apposuerunt peccare. Et ita ut male loquerentur de Deo, ut dicerent: Ecce de petra eduxit aquam, nunquid panem poterit dare? Hæc dicebant, quia non credebant Deo suo, nec speraverunt in salutare ejus. Et mandavit nubibuS desuper. Et januas cœli aperuit. Januas abusive dictum, sicut de terra: Aperuit, inquil, os suum: aperiendi causa exegit, et in terra os et in coelis januas nominare, et pluit illis manna ad manducandum: Manna, Latine quod dicimus, Quid est hoc?