# Commentarii In Pslamos 1-31-28

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 1 to 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-31

In septuagesimo nono psalmo vinea reparatur. Et in octogesimo pro torcularibus agitur. Exsultate Deo adjutori nostro, quia surrexit vinea ejus. Jubilate Deo Jacob, reparata est vinea ejus. Surrexit enim quem exterminavit incredulus populus. Ipsum utique exter minavit, qui dixit: Ego sum vitis vera (Joan. xv). Ipsum qui dixit: Exterminaverunt manus meas et pedes meos ( Psal. XXI, 17). Ipse vero qui exterminavit populus, apro silvestri est acrior: ecce surrexit. Qui ibi plorabatis, hic exsultate: qui ibi tacuistis, hic jubilate: qui ibi anxiati estIs, hic in psalmis et hymnis congaudete, et in die insigni, hI est, in die redemptionis Domini. Quia ipsa est dies solemnitatis nostræ, in quo præceptum dare dignatur Dominus ad testimonium Joseph, eo quod visitatione visitaturus esset eos Dominus. Ergo Joseph testimonium de ipso posuit, cum exiret de terra Ægypti, linguam quam non noverat audivit, post quadringentos triginta annos. Au livit vocem Dei per noctem Moysi gcnus Abrahæ, sicut ei promissum fuerat, cum diverteret ab oneribus gravissimis dorsum ejus. Quando manus ejus in cophino serviebant, in luto et latere. Tunc in tribulatione invocasti me, et liberavi te, dicit ad Israel Dominus; exaudivi te in abscondito tempestatis; te exaudivi, et inimicos tuos mersi. Probavi te in aqua contradictionis in murmure pessimo, in quo et Moyses servus irreprehensibilis visus est offendisse. Audi nunc, populus meus. Et loquar Israel, et testificabor tibi, me quem crucifigis, Ego sum Deus. Et qui Dens? Ipse qui te eduxi de terra Ægypti ( Num. xv). Dilata os tuum, et ego adimplebo illud. Quid est quod tantopere jubes, ut dilatet os suum populus criminosus atque incredulus, qui crucifixit Dominum? Dilata, inquit, os tuum, et ego adimplebo ilud. piissimus Salvator, et humani generis evidentissimus reparator.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
