# Commentarii In Pslamos 1-35-19

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 1 to 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-35

Octogesimus nonus psalmus canit Dominum nostrum, qui refugium factus est nobis in Christo Jesu. Hunc esse qui fecit montes, et firmavit terram et orbem, a seculo et in sæculum, antequam ista fierent, jam tunc regnasse. Interroges David, et dicas ei: Unde hoc nosti, quia Deus tuus antequam fieret terra, jam Deus erat et regnabat Respondebit tibi: Moyses ille magnus propheta, qui locutus est cum Deo facie ad faciem, quasi loquatur cum amico suo: ipse ex ore Dei didicit, et ipse nos docuit. Haec quare egimus? Quia legimus in titulo: Oratio hominis Dei. Quae ergo ab ipso didicerat, ipsius ei nomini consecravit. Qua autem causa in mysticum vadit? Quia prævidit anathemabiles esse hæreses, dicturas Filium Dei, qui refugium factus est nobis in Christo, non fuisse priusquam mundus fieret, et firmaretur terrae orbis. Contra hos ait: A saeculo et in sæculum tu es Deus. Non avertas hominem in humilitatem, hoc est, in humilitate positum hominem non condemnes, quia dixisti: Convertimini, filii hominum, boc est, dixisti te superbis resistere, humilibus gratiam condonare. Ne averseris hominem in humilitate posi. tum, qui quasi herba oritur, et quasi flos, quod mane ortum, vespere aresciL. Cum apud te mille anni sic sint sicut una dies, aut sicut custodia in nocte. Custodia in nocte quarta pars noctis est, quam sibi pastores dividunt, ut ternis horis aliis custodientibus, aliis quiescentibus transeatur. Quod autem memorat quia defecimus in ira tua, hoc memorat, quod antecessor in psalmo cecinerat. Post populi numerum in ira tua defecimus. quia posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, et saeculum nostrum in lumine vultus tui. Contra herbam et araneam, et contra Dos feni, Domine, qui semper misertus es hominibus, quid moveris? Tibl anni mille sic videntur, sicut nobis nocturna vigilia.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
