Latin
1 to 25
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-39-25
Unproofread scanNot analysed yet
Pervenimus ad psalmum centesimumtertium, qui continet universam fabricam mundi in qua magnificatur Dominus vehementer. Sed cum fabricam memorat, adventum Domini manifestat. Prius enim quam veniret Dei Filius, non erat hominum Dominus, confessionem et decorem indutus. Omnes enim in diis et simulacris suis, et in vanis figmentis spem collocantes a Deo recesserant. Denique Apostolus hoc ipsum asserit cum dicit quod adveniens Dominus concluserit omnia in incredulitate, ut omnium misereatur (Rom. XI). Per ipsum enim confessionem et decorem induit Deus, per mediatorem Dei et hominum. Mediatorem qui est filius hominis. Cujus hominis? Filius David, Filius Abrahæ. Sic enim legis Evangelii caput: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I). Quis autem sit iste filius hominis, ne forte putes eum talem qualis Moyses, aut Jesus Nave filius, aut Elias, aut unus ex magnis, non ita est. Hic enim Dominus eorum est, et illi servi ejus. Hic enim amictus est lumine sicut vestimento. Ipse est qui extendit cælum sicut pellem, et tantum illud extendit, ut meretrices ct publicanos capiat, quod non capiebat nisi solos immaculatos. Et quia quando tenditur pellis, super ipsam aqua aspergitur, ita hic tensurus coelos sicut pellem, texit in aquis superiora eorum. Non enim poterant tendi, et usque ad peceatores attingere, nisi aqua sacri baptismatis tegerentur; ad ipsos coelos posuit nubcs ascensum, videntibus apostolis. Ambulans super pennas ventorum. Venti enim in nubibus agunt, et alia via non est qua ascensum suum ad cœlos haberet, nisi ambularet super pennas ventorum. Tunc fecit angelos suos spiritus. Angeli nuntii Latino sermone vocantur, et Evangelium bonum nuntium explanatur. Angelos ergo suos, id est apostolos, tunc fecit spiritus, quando cis dixit: Accipite Spiritum sanctum, et evangelizate omni creaturæ. Et tunc eos fecit ignem urentem, cum ipse Spiritus sanctus sicut ignis consedit in cis.