# Commentarii In Pslamos 1-4-23

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 1 to 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-4

Titulus orationem insinuat, in qua de justitia et de judicio a Deo regulam sumit, ut cum judicat bominem homo, memor sit eum ad imaginem Dei factum; et non in labiis dolosis de vultu Dei judicium suum proferat, sed oculi ejus videant æquitatem; non dicat, Ilic dives et hic pauper, sed dicat, Hic nocens et hic innocens, etiamsi patiatur adversa, quia juslus judcx poterit factionibus fatigari, non justitia. Hic tamen etiam ignibus examinatus est, et non est inventa in eo iniquitas, Quare? propter verba, inquit, labiorum tuorum, quia ipse dixisti: Non accipies personam potentis in judicio. Ergo propler hæc quæ jussisti, etiam vias duras custodiendas credidi, non timendo minas carnificum, non timendo jacturam omnium rerum. Verum quia qui permanens erit, hic salvus erit; deprecor ut perficias gressus meos in semilis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Non timeam homines injustos, et salva me a rcsistentibus dexteræ tuæ. Custodi me ut pupillam oculi, id est, in omni hora, in omni puncto, et sub umbra alarum tuarum protege me. Umbra alarum pro affectu domus divinae ponitur. A facie impiorum qui me affixerunt, impiorum Pharisxorum intellige. Qui adipem suum concluserunt, id est, pingues facli. Os eorum locutum est superbiam. Projicientes me, tunc de Synagoga; circumdederunt me, nunc ut crucifigant. Oculos enim suos statuerunt dectinare in terram, et non considerantes cœlorum jodicem, sic susceperunt me, sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis. Leonem populum sacerdotum. catulum leonis populum subditum sacerdotibus posuit. Illis frementibus super captum, illi seditiosa rabie devorabant. Exsurge, Domine, præveni eos, suscitans Christum tuum, quo resurgente subvertes eos. Habet enim ruinam hanc invidia, ut eversum dicat susceptum suum, si hunc quem decipi studuit videat triamphantem. Eripe, inquit, animam meam ab impio, id est, a mortis jugo, et gladium inimicorum de manu tua evelle.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
