Latin
1 to 24
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-42-24
Unproofread scanNot analysed yet
Alleluia primum egit ut baptizentur credentes. Atleluia secundum agit ut reconcilientur pœnitentes. Ibi suscepit plebem suam in exsultatione, et electos suos in laetitia. Hic poenitentes exaudit, et dat eos in misericordiam in conspectu omnium, qui eos ceperant. Beati sunt ergo, qui custodiunt justitiam. Non enim ad hoc veniunt, ut a suis hostibus capiantur. Hi autem qui capti sunt clamant ad misericordem dicentes: Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus. iniquilatem fecimus. Nec illud cum aliqua controversia respicias volo, quod dixi, omnes qui non custodiunt justitiam capiuntur ab hostibus suis. Illos enim magis hostes respice qui cum esse pro certo noscantur, pro certo videri non possunt. Et cum illos aspectu metis attenderis, illum plus videbis a suis hostibus possideri, qui post peccatura exsultat, nullo fla- Bello percussus. Verum quia verus Christianus ille est, qui pro suis quotidie peccatis exorat, suscipiat regulam pœnitentiæ, a excluso. Nova ita non centesimum quintum psalmum centeshno quarto subjungat, non recuset flentem in quinto, quem in quarto tetantem accepit. Et sicut ille cantavit alleluia, et iste alleluia decantet. Ibi dives factus in argento et aoro egreditur gaudens, hic mendicus effectus revertitur plorans. Et ibi alleluia cantatum est, et hic alleluia cantatur. Ibi confitemini dictum est, et invocate nomen ejus, hic confitemini dicitur quoniam bonos. Dicit peccata vestra, unde exacerbastis Dominum. Dictavit enim super vos sententiam, ut dejiciat vos in nationibus, et dispergat vos in regionibus. Confitemini bono, confitemini volenti parcere. At illi: Peccavimus, inquiunt, cum patribus nostris. Peceavimus cum patribus: non de tempore posuit; cum patribus enim tunc peccaverunt quando irritaverunt ascendentes in Rubrum mare, quando operuit aqua tribulantes eos. Posteaquam crediderunt verbo Dei, et cantaverunt laudem ejus, statim obliti sunt operum ejus.