# Commentarii In Pslamos 1-45-25

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 1 to 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-45

Venimus ad psalmum centesimum octavum, quem apostolus Petrus interpretatur in Judam Iscariotem. Hujus nos pedissequi viam quam ipse aperuit ambulemus. Homo perfectus interiorem suum alloquitur, dicens: Deus, laudern meam ne tacueris, quasi qui dicat: Homines vituperationes in me excitant falsas; tu Deus meus laudem meam non taceas. Redi ad conscientiam tuam, o homo Dei, qui Cbrislum sequeris. Et cum os peccatoris et dolosi super te apertum fuerit, gratulare, securus esto. Quia os peccatoris ad vituperationem tuam aperitur in terra, et ad laudem tuam os Dei aperitur in coelo. Loquantur adversum te, sicut Pharisæi contra Dominum lingua dolosa, et sermonibus odii circumeant te, et expugnent te gratis. Nota,tibi gratis non vitio tuo sit, non culpa tua sit, sed eorum mendacium veritati tuae serviat. Servit enim mendacium veritati, si famam non timeas hominum. Nihil enim agit falsus testis, nisi ut ipsam commaculet. Si times hoc. servus effectus es; si non times, liber es. Time ergo solum Deum, et de bona conscientia præsumens, sentiat se propositi tui fama esse ancillam, et eam compelle servire magis quam imperare virtuti. Nam si eam timueris, eris omnium qui obtrectare poterunt servus. Et timebis verum dicere, ne de te falsa contingant. Dices forsitan: Et quid faciam si vulnerarint opinionem meam? Hoc fac quod iste fecit, cujus carmen exponis: Pro eo, inquit, ut me diligerent detrahebant mihi, ego autem orabam. Ostendit tibi quid facias. Nunc ad malediotiones accedentes, caveamus exitum rerum, ne ad homines ista dirigamus, et putemus nobis hanc regulam datam, quo meledicamus eos qui nos iniquo odio persequuntur. Hoc Evangelicus magister omnino probibuit, unde ad principes. malitiæ currendum est animo. Et quotiescumque maledictiones cantaveris, ipsieas quem maledixit Dominus decantabis. Ipse e nim ponit adversum nos mala pro bonis, sive dum bona ope: amur, quia mala nobis per suumexcitat zelum.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
