Latin
1 to 29
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-48-29
Unproofread scanNot analysed yet
Alleluia cum alphabeto inchoat, quod est magisterium Dei in alleluia, ct crudilio hominibus tradenda in alphabeto. Dicamus ergo beatos et immaculatos Christi disci, ulos, qui u que hodie in via sunt, qui est Christus. Ipse enim qui se dixit viam, ipse dixit eis: Manete in me, sicut et ego in vobis (Joan. XV). Ergo manent isli beati, quia apostoli immaculati, quia obtemperantes per omnia; in via, quia in Christo sunt, ambulabunt, quia in toto orbe terrarum eorum ambulat sancta doctrina, quæ est in lege Domini. Primus beatitudinis gradus in apostolis consummatus est; secundus nobis est reservatus. Sicut enim in primo psalmo, Beatus est qui in lege Domini meditabitur die ac nocte; legentem noluit negligentem. Nam qui legit, si nesciat quid legat, negligcl. Deus enim sciri vult omnia suarum mysteria litterarum. Et sicut quod scriptum non invenies, si quæras incurris; sic quod scriptum est, si non inquiras, argueris. Beatus enim perfectus esse non poleris, nisi scrutatus fueris testimonia ejus, et in toto corde exquirunt [F. leg. exquiras] eum. Non enim militautes, negotiantes, terrena cogitantes, his studiis occupari possunt, non eis vacat; mundum custodiunt, ejus totas partes agnot. Tu quid facis, Christiane? si militas homini, scrutare legem ejus, quia si quid licet jam ignarus incurreris, morieris; nescire enim legem nemini licet. Negotiator es? inquire pretia constituta, quia si nescius licet incurreris, non evades. Servus Christi cs? scrutare testimo- Dia ejus. Si enim illis non vacas, tu qui clericum aut religiosum profiteris, nec ibi forte vacare vis, legem suam Deus cui debeat delegare responde. Novi isto loco multos dicere: Ergo simplices non videbunt regnum Dei, qui scrutari ista non possunt. Audit charissime: a nullo Deus quod non potest quæret, mutus non damnabitur de taciturnitate, nec æger culpabitur de labore.