Latin
1 to 21
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-5-21
Unproofread scanNot analysed yet
Titulus hic indicat quidem historiam, quam qui melius quam in psalmo canitur scire voluerit, Regum volumina legendo reperiet, et qualiler pugnaverit et vicerit, et qualiter suorum omnium evaserit hostium manus. Nostrum autem hoc est propositum, ut, mystica moralibus admiscentes, tunc dicamus Domino: Diligam te; cum omnibus amoribus finem quemdam et terminum ponentes, ipsi dicimus, Diligam te. Tunc enim vere erepti de manu omnium inimicorum nostrorum, id est, de manu omnium vitiorum, et de manu Saul, id est, de manu principis hujus mundi, dicimus Deo, Diligam te. Interrogemus tamen Dominum et dicamus: Quis est qui diligit te? Respondebit enim nobis per evangelistam suum, et dicet: Qui audit verba mea, et facit ea, hic est qui diligit me (Joan. XIV). Ipse dicit: Dominus firmamentum meum, id est, de quo non dubito. Ipse refugium meum, ipse est liberator meus, ipsum laudans et ipsum invocans ab inimicis meis salvus ero. Denique præterita dicam,. ut futura non dubitem, dum circumdedissent me gemitus mortis, et iniquitates, et dolores, et laquei, clamavi ad eum credens. Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam, et clamor meus introivit in aures ejus. Et ex hoc loco futuri judicii qualiLas panditur, cujus nos terror, si credimus, purgat. Tunc enim ita terra tremore concutitur, ut ipsa fundamenta montium conturbentur. Irascente enim Domino, etiam ignis ipse ardescit. Ut enim ignis omnem materiam a facie sua facit exardescere, ita ipse ignis a facio Dei exardescet, cum inclinaverit cœlos, et descenderit, et cœperit esse caligo sub pedibus cjus. Cujus ejus? sine dubio ejus qui ascendit. super therubin, et volavit super pennas ventorum, quique posuit tenebras latibulum suum. Tenebras hic pro invisibilitate posuit; unde et sequitur: In circuitu ejus tabernacula ejus, et tenebrosa aqua in nubibus aeris.