# Commentarii In Pslamos 1-50-23

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 1 to 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-50

Cucurrit usque ad istum versiculum unus idem sensus, nunc incipit alius qui ex ipso cursu descendit. Inchoavit itaque in isto sensu omne humanum genus dicens: Memor esto verbi tui, in quo mihi recuperandi spem dedisti. Hxc spes me consolata est, quando superbi inique agebant in me. Nunc ad hanc eamdem exspectationis defectum sui evenisse causatus, iterum clamat: Defecit, inquit, in salutari too anima mea, et in verbo tuo speravi; defecerunt oculi mei in eloquio tuo, dicentes: Quando venies, quando restaurabis me, quando consolaberis me? quia pet prævaricationem Adæ factus sum sicut uter in pruina, inlus vacuus, a feris vero contractus, justificationes tamen tuas non sum oblitus. Verum quia vita hominis parva est super terra, quanti dies restant mundo servo tuo, ut finiatur? quando facies de persequentibus eum judicium? Quia narrant idololatræ fabulationes, sed non ut lex tua; iniqui dæmones persequuntur eum. Adjuva eum, Domine; ecce mundi finis prope est, ei modico minus consummabitur ipse mundus in terra. Veui, Domine, quia ego qui in his doleo, id est, chorus omnium sanctorum, non dereliqui mandata tua. Ut secundum misericordiam tuam vivam et custodiam testimonia oris tui. Quibus promisisti te nobis pereuntibus mittere Salvatorem. Certus sum enim quod in æternum permanebit verbum tuum in cœlo. Qui licet cum hominibus videatur, ut promisisti, de cœlo tamen nunquam abscedit. Sicut nec fluvius cum mare ingreditur, et circuit terras, de sinu sui fontis unquam est absens. Ita proculdubio verbum tumn, cum ad nos venerit, de sinu tuo, sancte Pater, nunquam abscedit. Quid morans eum mittere, qui huc veniens super terram de cœlo nunquam abscedit? Veniat ut liberemur repromissio, quæ mentiri non potest. Quia in sæculum sæculi vcrilas tua. Fundasti terram ct permanet, ei homo pro;:tcr quem terram fu idasti, non permanet.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
