Latin
1 to 17
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-55-17
Unproofread scanNot analysed yet
Babylon confusio interpretatur, et prima confusio non fuit, nisi in parentibus nostris secundum carnem, id est, in Adam et in muliere ejus. In ipsis nos sedimus et flevimus, quousque veniret qui nos de captivitate diaboli et ministrorum ejus auferret. Hæc quidem cum dicimus, non facimus præjudicium prophetæ praedicenti Assyriorum rabiem et barbaricam ferocitatem, qua captivi ducendi erant. Factum est, et ducti in Babyloniam, et omnia quæ Jeremias vir sanctus scripsit. Nobis tamen quando captivitas evenit peccatorum, cessamus ab omni usu illo psallendi. Confusi enim sumus, et Babylonia obsidet nos, et non est nobis flducia aperiendi os in laudibus Dei. Ibi suspendimus organa nostra super flumina Babylonis, super affluentias facinorum. Ibi sunt salices in medio fluminum, virgulta quae ad ligandum faciunt, unde ligantur vites fructifere. 0 Domine, disrumpe vincula nostra, ut possimus hostiam tibi laudis offerre, quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, et qui abduxerunt nos, hymnum. Aperiamus oculos mentis, et videbi- IDUS nobis daemones insultantes post peccatum, et quasi in his verbis insultationum suarum voces adhibere: Cantate sicut solebatis, psallite sicut solitum vobis erat. His nos miseri vel si nobis delet flentes oculos ostendamus, si voces proferre non possumus. Videant nos plorantes, si non possunt nos audire cantantes: Illic, inquit, •sedimas et flevimus. Ploremus quantum possumus, ut fluminibus lacrymarum nostrarum flumina Babylonia superemus. Suspensa sunt enim organa nostra, defecit vox gaudii, et non possumus cantare canticum Domino in terra aliena positi. Aliena enim a Deo facta sunt corpora nostra, per eos qui captivos duxerunt nos. Veniat nobis in mentem mater nostra Jerusalem, dulcis in castitate, pura in simplicitate, lenis in correptione, munda in conversatione. Videamus animo quid perdidimus, quid invenimus, et iter lacrymas exclamemus, dicentes: Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.