# Commentarii In Pslamos 1-56-22

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 1 to 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-56

Domine, probasti me, quando ad militiam tuam accessi: et cognovisti me militem tuum esse quando pugnavi. Quis autem sit miles Dei indicat bealissimus Paulus, cum illum approbat Dei esse militem, qui se a negotiis sæcularibus tollit. Verum quoniam de moralibus pene omnibus psalmis instituimus insticum, nunc in Petro apostolo declaremus effectum. Domine, probasti me; me quando vocasti, cognovisti; cognovisti, quando praesumpsi et ausus fui dicere: Etiamsi me oporteat mori tecum, non te negabo (Matt. XXVI). Tu autem cognovisti omnes cogitationes meas longe antequam eas cogitarem. Semitam meam et directionem meam investigasti, et omnes vias meas pravidisti et probasti, et quia non erat dolus in lingua mea cum dicerem: Etiamsi me oporteret mori tecum, non te negabo (Ibid.). Tu autem formasti me, et posuisti super me manum tuam. Firmasti me de tua praescientia quod essem negaturus, et posuisti manum tuam super me, ut peccatum lacrymæ sequerentur. Mirabilis facta est præscientia tua, ex me confortata est, non potero ad eam, conatus sum non negare, promisi me etiam mori magis eligere, quam negantis crimen incurrere, sed præscientia tua ita confortata est, ut non potuissem ad eam. Quid nunc faciam? Negavi Dominum et magistrum; nec, ut quidam opinantur, hominem negavi; ego illum negavi cui dixi: Tu es Christus Filius Dei Matth. XVI); illum negavi quem pedibus ambulantem super undas expertus sum, illum quem voce vidi sola vocantem mortuos de sepulcro, illum quem coelis patentibus vidi cum Moyse et Elia, et vocem super eum Patris de coelo: Hic est Filius meus, ipsum audite ( Matt. xvn); illum qui cæcos tactu suo illuminavit, qui verbo leprosos mundavit, qui jussu dæmonia expulit, et multas virtutes suæ Deitatis ostendit. Quid nunc facimus, Novatiane? perdimus apostolum Petrum, an recipimus revertentem ad Christum?

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
