# Commentarii In Pslamos 1-61-22

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 1 to 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-61

Benediclus Dominus Deus meus qui docuit manus meas in praelio. Tempore quo Moyses levabat manus ad Deum, et vincebatur Allophylorum turba pugnantium; cumque eas deposuisset, victi vincebant. Docuit ergo manus nostras in prælio, non armis, sed precibus pugnaturas. Docuit etiam digitos nostros aJ bellum, ut dum bellum sive visibilium, sive invisibilium senserimus hostium, nos digitis armeinus frontem triumpho crucis, et securi animo dimicemus, dicentes Domino: Tu misericordia mea, tu refugium meum, tu susceptor meus, tu liberator meus, tu enim subdes populos subtus me. Infestum populum cogitationum tnalarum insurgentem super me subdes subtus me. Ut quid autem memoratur pugnam? quid prælium? quid bellum? quid autem Deus aeternus innotescere voluerit homini, si homo vanitati similis factus est?Moritur enim, et dies ejus sicat umbra prætereunt. Quid ergo lex, quid comminatio peccatoribus, quid terror incredulis, si paucorum dierum vita finem accipiens, effectum sui ulterius non habebit? Hæc audiens apostolus Paulus increpat dicens: Si tn hac vita tantum sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. xv). Et ideo psalmus praesens audi quid sentiat. Quasi dicat: Quoniam vitam aeternam esse homines prophetis tuis prædicatoribusque non credunt, tu ipse per te inclina coelos tuos, et descende. Inclinavit autem coelos, quando? Cum in forma Dei esset, essetque æqualis Deo Patri, exinanivit seipsum, formam servi suscipiens (Phitip. u): inclinavit coelos, ut si dicas, verbi causa, imperatori: Dum te tu humilias, inclinas omne palatium. Inclinavit ergo cælos, et descendit, ut tangeret montes, et fumiprent. Montium fumus nubes creat, quas producens Deus de thesauris suis fundit in terram, ut terra proferat omne fructuum genus, quo esurientium corpora nutriantur. Cum descenderet Deus in Christo, ut mundum conciliaret sibi (II Cor. v), tetigit montes, et fumigati sunt;

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
