Latin
1 to 13
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-63-13
Unproofread scanNot analysed yet
Lauda, Jerusalem, Dominum. Non pro una re laudatur a civitate sancta Dominus. Causas ergo laudis ejus, ac si interrogaret ipsa civitas eum qui eam hortaretur ad laudes, audit sibi ab exhortante expositas. Inquit: Eum lauda, quia confortavit seras portarum tuarum. Vides ergo quia, ut supra diximus, nostrum est serare portas, hostibus impetum facientibus, sed Domini est confortare seras portarum Jerusalem; ergo est civitas Jerusalem in qua prophetz habitant, in qua Christus prædicat, et virtutes diversas exercet, in qua patitur crucem, in qua omnium sunt genera peracta virtutum. Qui ergo haec omnia intus in anima sua die noctuque meditatur, habens intra se prophetas, Christum et apostolos, civilas Jerusalem factus, claudit portas inimico et angelis ejus, et necesse est ut seras lidei clausis ingressibus mittat Nam tides, spes, charitas, fides serae sunt missae contra diabolum; sed et fides deficit, et spes mollescit, et charitas refrigescit, nisi dono fuerint sancti Spiritus confortatæ. Cum ergo confortatæ fuerint sene portarum tuarum, benedicentur filii tui in te. Filii tui sunt, qui tuo informantur exemplo, sive in bono, sive in malo. Hi ergo, inquit, in te benedicentur, si serae portarum tuarum in te fuerint confortatae: ponitur finis tuus in pace dum dies advenerit ut exeas de mundo, et actibus tuis omnibus finem imponas Pax erit cum Deo finis tuus, in quo cum exire cœperis, adipe frumenti satiat te. Ipse hoc facit qui emittit eloquium suum terræ, id est, qui verbum suum misit in Mariam. Et tam velociter currit sermo ejus, ut cum per tot millia aunorum in sola Judæa notus fuerit Deus, nunc intra paucos annos, nec ipsos Indes lateat a parte Orientis, noc ipsos Britones a partc Occidentis ubique currit velociter sermo ejus, qui dat nivem sicut lanam.