# Commentarii In Pslamos 1-9-21

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 1 to 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-9

Si in isto mundo ab initio sæculi, justi Dei afflicliones et tribulationes passi sunt, quomodo dicitur, Gaudete justi quomodo enim gaudet qui cæditur, quique diverso genere tormentorum afficitur. Si ista quis loquatur, secum consideret Apostolum, non solum gaudere in his, verumetiam placere sibi in persecutionibus. Unde et Jacobus apostofus: Omne, inquit, gaudium existimate, fratres, cum in tentationibus variis incideritis Jac. i, i. Ipse autem magister anostolorum docet qualiter gaudeamus: Cum vos, inquit, persecuti fuerint homines, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, gaudete et exsultate, quia merces vestra tnagna est in cœlis (Matth. v). Si recti estis fide, nolite laudes hominum quærere in terris, qvia angelorum habebitis in coelis. Jbi vos decet collaudatio, ubi laus vestra finem penitus non babebit. Nunc in cithara confitemini Domino, et ipsa cithara decem chordas habeat, decalogi virtutes recołens, custodiam praeceptorum imponat. Prima chorda sonat rectum sermonem Domini orthodoxum, et omnia opera ejus in fide. Secunda chorda, quia diligit misericordiam et judicium. Tertia chorda sonet, quia misericordia Domini ita plena est terra, ut propter omne genas hominum. Dei sit Filius crucifisus. Quarta chorda sonet, quia verbA cæli firmati sunt, id est, apostoli corroborati sunt. De istis enim coelis qui bene voluerit crudivi, Genescos lectione docebitur. Hic de his cœlis agit qui narrant gloriam Dei resurgenlis a mortuis, et ascendentis in coelos. Nam et spiritus oris Domini nostri Jesu Christi, quod sit omnis virtus eorum, quinta chorda secuta est. Sexta nunc loquatnr, quod congregentur quasi in utrem aquæ maris, et ponatur in thesauris Dei abyssus. Quæ est abyssus in thesauro Dei? et qn:e est abyssus ubi dæmonum supplicia commorantur? Diligenter adverte, in thesauro Dei abyssum ille invenit, qui dicebat: altitudo divitiarum sapientiæ Dei (Rom.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
