# Commentarii In Pslamos 1

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Prologus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1

Charissimis Patribus Leontio et Rustico episcopis Amobius. Silentium bonum esse nemo est qui nesciat, sed tunc taciturnitas probatur esse contraria, quando ad loquendum jubentis compellit auctoritas. Si enim vobis jubere licet, nobis contemnere non Iicet. Non est præsumptionis, sed obedientiæ hoc quod Psalterii venas pulsare potius quam patefacere studemus. Hoc considerantes, quod nullus siliens pneparantibus aquam irascitur. Alii paraverint viva fragrantia mella, alii nectareis plena liquoribus pocula, nos ex sarculo oris nostri, terram hinc inde lacero verberantes impulsu, Davidicum laticem, licet tenuiter sitim patientibus aperimus, sitientes ut bibant. Hi autem qui cum apostolis tertia diei hora ebrii sunt in Spiritu sancto, lætentur et floreant, nulla tamen sitientibus impedimenta patiantur inferri. Neque enim qui vino exuberant, aquam volentes bibere probibent. Habeant ergo nobiscum pacem universi lectores, qui vos licet rusticos catholicos comprobent, et psalmum cujus explanationem legunt, prius examinent, ut dum ejus legerint sensum, ad eum pertinere sentiant, quem explanationis textus ostendit. Ipsi quidem melius hoc potuistis facere qui jubetis. Non enim impossibilitatem vestram, sed occupationem ostenditis, dum quod nos jubetis facere, vos melius hoc potueritis implere.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
