# Commentarii In Pslamos 100-2-115

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 100 to 115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/100-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/100-2

isto vita; præsentis, quia si tu non dederis, nullus colligit. Aperis manum tuam super bonos et malos, et imples omne animal benedictione; sed cum avertis eadem tuam, tunc turbabuntur, cum auferes spiritus eorum, et defecerint, et in terra sua revertentur, de qua assumpti sunt. Cum autem fuerit resurrectionis tempus, veniet spiritus tuus, et resuscitabuntur hi in quibus renovasti faciem terræ, qui in novitatem vitæ ambulaverunt, qui ambulaverunt in novitatem spiritus, et non remanserunt in vetustate litteræ, in quibus omnia vetera transierunt, et facta sunt omnia nova (II Cor. v). In ipsis erit gloria Domini in saecula sæculorum, ciim beatus fuerit in operibus suis, quæ nunc operatur cum Patre et Spiritu sancto; qui respicit terram, id est, corpora lidelium, et facit ea tremere judicium futurum; qui tangit montes et fumigant. Fumus montium nubes facit. Ergo eos qui sensum ad gloriam cœlestem exaltant, ita ut apud homines in terra imminuti esse videantur, ut in futuro inveniantur excelsi, hos tanget Dominus, et dant fumum oris sui, proferentes sermonem, qui nubes sunt oculorum, et facient multos plorare peccata sua, multos lavare ea eleemosynis, multos festinare ad fontem sacrum. Sic ergo tactu Dei montes fumigant ad inundationem nubium, quæ pluviam dantes tam sordes abluunt, quam frugibus et arboribus nascendi copiam administrant. Cantemus ergo ipsi Domino Deo nostro in vita nostra, ei psallamus ei quandiu vivimus; suavis sit ei laudatio nostra catholicis assertionibus suavificata, nihil morbo Judæorum, nihil morbo hæreticorum circumfefens: ut et nos delectemur in Domino cura deficere cœperint hæretici, aut Judaci,a terra,et iniqui, ita ut non sint: tunc laeta anima nostra benedicens Domino in omni tempore ipsi. gratias aget, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
