# Commentarii In Pslamos 108

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Psalm 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/108

Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus ad;; circumdedertint me, et expugnaverunt me gratis. Pro eo ut me diligerent detrahebant mihi, ego autem orabam. Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Constitue super eum peccatorem et diabolus stet a dextris ejus. Cum judicatur exeat condemnatus, et oratio ejus fiat in peccatum. Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. Fiant filii ejus arphani, et uxor ejus vidua. Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, ejiciantur de habitationibus suis. Scrutetur fenerator omnem substantiam ejus, et diripiuit alieni labores ejus. Non sit illi adjutor. nec sit qui misereatur pupillis ejus Fiant nati ejus in interitum, in generatione una deleatur nomen ejus. In memoriom redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Donnini, et peccatum matris ejus non deleatur. Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum, pro eo quod non est recordatus facere misericordiam. Et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare. Et dilexit matedictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus. Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur. Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et loquuntur maia adversus animam meam. Et tu, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. Libera me, quia egenus et pauper sum ego, et cor meum conturbatum est intra me. Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ. Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum. Et ego factus sum opprobrium illis, viderunt me, et moverunt cupita. Adjuva me, Domine Deus meus, salvum me fac propter misericordiam tuam. Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam. Maledicent illi, et tu benedices, qui insurgunt in me confundantur, servus autem tuus lætabitur. Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua. Confitebor Domino nimis in ore mea, et in medio multorum laudabo eum. Qui estitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
