# Commentarii In Pslamos 109-2-131

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 109 to 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/109-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/109-2

Quantus sopor tuum corpus invasit, qui et animam dormitare compellit. At ille: Ista mihi evenerunt, quia de me præsumpsi. Excita me, Domine, quia dormio. Excitas autem me, si confirmaveris me in verbis tuis. Confirmas autem me in verbis tuis, si viam iniquitalis, id est, ipsum tentatorem amoveas a me. Nisi enim longe cum feceris a me, in somno animæ, et in mentis meæ tedio permanebo. Tu ergo viam iniquitatis amove a me, et in via tua miserere mei. Meum est enim eligere viam veritatis, tuum est concedere electionis hujus effectum. Et quia adhæsi testimoniis tuis, credens ut oir.nis qui petiit accipit, peto, Domine, coli me confundere. Naturaliter confusio nascitur quando quod poscitur denegatur, ct ab eo qui prædicat cum quem petiturus est nihil negare poscenti. Unde et hic, ab hac confusione se liberari desiderans, clamat: Domine, noli me confundere. Quid tamen postulas videamus. Quid curris viam mandatorum? Quid postulas intellectum ut scruteris legem Dei? Quid ducem quæris viæ Dci? Pande quid postulas. Inclina, inquit, cor meum in testimonia tua, et non in avariliam. Ideo ergo dormitabat anima tua præ tædio, quia de avaritia cogitabas, attendens ad ea quæ videntur, quae in vanitate consistunt, quia dum teneri putantur aufugiunt. Ora ergo ut avertat oculos tuos, ne videant istam vanitatem sive in ambitionibus mundi, sive in concupiscentiis carnis. Et die Domino ut statuat servo suo eloquium suum in timore suo, et amputet opprobrium quod suspicatus es. Quid enim suspicatus es, cum præ tædio dormitares? dixisti: Quid manducabo, quid bibam, quibus operiar? At ubi inclinavit Dominus cor tuum in testimonia sua, liberavit te ab avaritia, et coepisti quærere regnum Dei et justitiam ejus, credens quod hæc omnia apponantur tibi.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
