Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 11
Unproofread scanNot analysed yet
Quinti psalmi titulus ostendit eam quam hæreditatem consequitur Christus, et hanc haereditatem contulit Ecclesiae cum diceret apostolis: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). Hanc ergo pacem, quam diximus in quarti psalmi fine singulariter in spe a Domino constitutam, hanc in haereditatem titulus datam Ecclesiae protestatur. Est enim hæreditas successio in universum jus quod defunctus habuit tempore mortis (L. Hæreditas, ff. de rer. et verb. sign.) . Unde Paulus, Si simus filii Dei, ergo hæredes; hæredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII). Hæreditas de morte parentis nascitur filiis. Nisi enim Christus mortuus esset, hæc hæreditas non patebat. Ipso ergo monente nata, ipso resurgente confirmata est, ipso ascendente in cælis, permanet haec hæreditas in aeternum. In titulo tria sunt, moriens, hæreditas, et hæredes. Et in capite psalmi tria sunt ab hærede composita, verba, clamor, oratio. Ipsa enim verba rogat auribus percipi, clamorem intelligi, orationem audiri. Ipsa dicit, Orabo te, Domine, mane scilicet, cum abjecero opera tenebrarum et induero arma lucis (Rom. XIII). Tunc te orabo quasi in matutino posita, in quo deficientibus tenebris lucis incrementaconcrescun t. Mane astabo tibi et videbo; quid videbis tamen prope ct mane die nobis? Videbo mane apostolos, fulgentes angelos, gaudentes Marias resurrexisse Dominum nuntiantes. Diximus mane, posteaquam tenebræ peccatorum transierint, orandum Dominum, diximus in luce Dominici diei resurgentem videndum. Quis autem sit iste Dominus distinctio ejus voluntatis exprimit. Tu es, inquit, Deus non volens iniquitatem. Quis enim dixerat eum velle iniquitatem? Judæi sine dubio, qui pro operibus misericordiæ Dominum increpantes dicebant: Non est iste homo a Deo qui sabbatum non custodit (Joan. IX). Iste autem et a Dco est, et ipse est Deus qui non vult iniquitatem. Non habitabit juxta eum malignus, id est, populus incrednlus, et non permanebunt ante oculos ejus. Odio ei sunt qui operantur iniquitatem, et pereunt qui loquuntur mendacium. Omnis enim qui negat Jesum Filium Dei, hic mendax est. Qui autem confitelur, intrat in domum Dei, et adorat ad templum sanctum, non in lapide, sed in spiritu. Hunc deducet Dominus in sua justitia propter inimicos, ut dirigat in conspectu ejus viam suam. Quare propter inimicos? quia inimici alteram viam ostendunt, quæ ducit ad mortem, 'et propter ipsos hic dirigit viam quæ ducit ad vitam (Matth. VII). Ad quam dum pervenerint credentes, in aeternum exsultabunt, et inhabitabit in eis. Et gloriabuntur omnes qui diligunt nomen ejus. Ibi enim est qui benedicit justum, et scuto bonæ voluntatis coronavit eum. Uno eodemque officio, et ab inimicis defenderis dum credideris, et a Domino coronaris, qui regnat in saecula sæculorum. Amen.