Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 114
Unproofread scanNot analysed yet
Gens non sancta, cogitationum pessimarum sunt semina, quæ zizania in Evangelio a malo homine super bonum scmen sata nascuntur. Ab hoc homine iniquo, id est, diabolo, libcra me, quia tu es, Deus, fortitudo mea; noli me repellere a te, ut non tristis incedam quando affligit me inimicus; sed immitle lucem tuam et vince tenebras meas; mitte vcritatcm tuam, et vince mendacia mea. Lux enim tua ct veritas tua, ipsa me perducunt ad montem sanctum tuum, et in tabernacula tua, cum ingredi n; c feceris ad altare Dei, ubi quamvis senectute confectus venerim, ibi juvenis fiam, ut quasi infans confitear in cithara Domino Deo ico: jam noli tristis esse, anima mea, desine conturbare me, aufer a tc desperationem, et spera in Dcum, quoniam confitebor illi. Saius enim vultus mei erit Deus meus, qui reguat in sæcula sæculorum. Amen.