# Commentarii In Pslamos 114

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/114

Gens non sancta, cogitationum pessimarum sunt semina, quæ zizania in Evangelio a malo homine super bonum scmen sata nascuntur. Ab hoc homine iniquo, id est, diabolo, libcra me, quia tu es, Deus, fortitudo mea; noli me repellere a te, ut non tristis incedam quando affligit me inimicus; sed immitle lucem tuam et vince tenebras meas; mitte vcritatcm tuam, et vince mendacia mea. Lux enim tua ct veritas tua, ipsa me perducunt ad montem sanctum tuum, et in tabernacula tua, cum ingredi n;c feceris ad altare Dei, ubi quamvis senectute confectus venerim, ibi juvenis fiam, ut quasi infans confitear in cithara Domino Deo ico: jam noli tristis esse, anima mea, desine conturbare me, aufer a tc desperationem, et spera in Dcum, quoniam confitebor illi. Saius enim vultus mei erit Deus meus, qui reguat in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
