# Commentarii In Pslamos 116-3-138

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 116 to 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/116-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/116-3

Summus gradus enim orationis est, quando in oratione positus, preces simul et lacrymas fun!is. Impossibile enim est ut non oculi tui peccatum incurrerint. Omne enim quod in mundo est, ut ait apostolus, concupiscentia oculorum est, et ambitio speculi, quæ non est a Patre (1 Joan. n). Die ergo eum propheta: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Dixit equidem misericordiam tuam, et spes mea omnis in ipsa est. Sed quid faciam, quia scio quia justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Et mandasti justitiam tuam, et testi. monia tua, quibus comminaris æternum incendium, et scio in loquela tua veritatem nimis. Ideo ergo fundunt oculi aquas, quæ abluant plorando quod concupiscendo polluerunt. Zelor tamen mundum tuum ab idolis, quia gaudent super eum inimici tui, et ita hinc inde baccbautur, ut obliti sint verba tua ipsi inimici generis humani. Sciunt enim et intelligunt voces prophetarum, in quibus verba tua pollicentur nostri Redemptoris adventum. Sed tantum moraris, Domine, ut obliti sint verba ipsa promissionis hujus inimici mei. Porro autem ignitum est eloquiurp tuum vehementer, ignitum est amatorium, excludens amores mortiferos et vitai æternæ amores includens. fAdjecit postquam ignitum dixerat: Et servus tuus, inquit, dilexit illud; adolescentior cgo sum, et contemptus iis qui pugnant adversum me; mundo omni seniores sunt, et omnibus vetustis saeculis antiquiores esse noscuntur. His crgo adolescentior pro contempto habeor, dum justificationes tuas exquiro. Justilia enim tua certus sum quod justitia sit in æternum. Et scio quia lex tua veritas sit, et ideo me tribulatio et angustiæ invenerunt. Quia mandata tua meditatio mea est. Non enim faciunt tribulationes et angustias dæmones, nisi his quam maxime qui mandata Domini meditantur. Et ideo clamavi, inquit, in toto corde meo: Exaudi me, Domine, justificationes tuas exquiram.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
