# Commentarii In Pslamos 116

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/116

Tria genera hostium Christiano insurgunt: unum genus diabofi et dæmonum cjus; aliud persecutorum; tertium quod commune est omnibus barharica; feritatis. Sed Sed tria genera non arcu nostro, nec brachio nostro superautur, sed dextera Dei et illuminatio vultus ejus, de quo patres nostri narraverunt nobis, quomodo manus illius ejecit gentes et plalavit cos. Sicut ergo illi non in glalio suo posederunt terram, sic et nos non in virtute nostra confidentes terram nostri corporis possidemus, sed tu salvas nos ex affligentibus nos, sive regibus perfidis, sive dæmoniis, sive (ut dixi hostibus usitatis, quia damur eis pro peccatis nostris,,'chit oves escarum: sed si exclamemu, dicentes: Hæc ominia venerunt super nos, et obliti non sunJus te, Domine. Aut si obliti sumus nomen Dei nostri, aut si expandimus manus diis alienis, tu vcrus Deus require ista, qui optime nosti occulta cordis. Pro Deo patitur, quidquid adversi susrinuerit omnis sanctus. Quia sicut qui pecunias multas habet, si passus fuerit gladium, pro pccuniis su:s passus est; ita qui sanctitatem in moribus obtinet, quidquid passus fueriit adversi, pro Deo patitur, quæ summa est integritas sanctitatis: et patitur inimicum, sive persecutorem fidei, sive persecutorem mundi corporeum,sive per ipsum principem mundi et ministros ejus. Tenentes ergo sanctitatem, clamemus Domino: Quoniam propter te morte afficimur tota die, rogamus ut exsurgas et non repellas nos in finem, nc obliviscaris inopiam nostram, et Iribulationem nostram, quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, a i! æsit in terra venter noster. Quando enim corporalibus necessitatibus aggravamur, vexatur in pulvere anima nostra. Dum autem venter noster terrenis dapibus adhæret,:ternum nobis minatur interitum. Ostendimus tibi vulnera nostra, tu qui salvator es, exhibe vulneri us medicamina. Nemo enim ab humilitate palveris liberam babebit animam, nisi tu per invisibilem donavetis animæ contemptum pulveris corporalis. Nec habebit amorem jejunii et orationis ad contemnendum ventrem, qui terræ adhæret, nisi tu concesseris. Exsurge, Domine, adjuva nos, et libcra nos, propter hoc ipsum quod ominis tui splendore censemur; libera nos ab occupationibus pulveris, in quihus humiliatur anima nostra, et ab aggravatione ventris. Quia si harumduarum specierum nobis concesseris dona, contemptum corporis et veniris, liberi erimus in Christo Jesu Domino nostro, per quem et cum quo tibi est Deo Patri et Spiritui sancto honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
