Latin
Psalm 118
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 118.10
Unproofread scanNot analysed yet
Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. Iniquitatem odio habui ei abominatus sum, legem autem tuam dilexi. Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ. Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Exspectabam salutare tuum, Domine, et mundata tua dilexi. Custodivit anima mea testimonia tua et dilexit ea vehementer. Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.